|
Hic liberatur a timore mortis, concessa sibi securitate a rege. Et
primo ponitur securitatis pactio; secundo pacti observatio, ibi,
mansit vero Jeremias in vestibulo carceris. Circa primum duo. Primo
ponitur mutua petitio. Petit enim rex divinum responsum, vel
consilium, interrogo. 3 Reg. ult.: iterum atque iterum te adjuro
ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine domini. Et propheta
petit securitatis promissum: dixit autem Jeremiam ad Sedeciam.
Luc. 22: si vobis dixero, non credetis mihi et cetera. Potest
enim legi interrogative vel remissive. Secundo ponitur mutua solutio.
Primo enim rex dat securitatis promissum: juravit ergo rex Sedecias
(...) si occidero, male mihi accidat. Isa. 42: ego dominus
vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam et servavi te.
Secundo propheta dat salutis consilium. Et circa hoc quatuor facit.
Primo ponitur salubris prophetae exhortatio: et dixit Jeremias. Et
datur regi optio eligendi bonum vel malum. Eccl. 15: ante hominem
vita et mors, bonum et malum, et quod placuerit ei, dabitur illi.
Secundo ponitur regis excusatio: et dixit rex (...) solicitus sum
propter Judaeos, quorum bona destruxerat propter hoc quod ad
Chaldaeos confugerant. Supra 9: unusquisque a proximo suo se
custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quoniam omnis
frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet.
Tertio ponitur responsionis exclusio: respondit Jeremias: in qua
excludit timorem, si consilium audiat: non te tradant. Isa. 1: si
volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Ponit
comminationem, si audire contemnat: quod si nolueris. Comminatur
autem mulierum insultationem: ecce omnes mulieres dicent. Insultando
autem improperant stultum amicorum consilium: seduxerunt, quantum in
se fuit, et praevaluerunt, quia eis credidisti, pacifici tui, qui
pacem tibi promittebant. Isa. 3: popule meus, qui beatum te
dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
Consequens damnum: demerserunt te in coeno, peccati, in lubrico,
poenae. Psalm. 34: fiant viae illorum tenebrae et lubricum. Et
eorum recessum: et recesserunt a te. Eccli. 6: est amicus secundum
tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. Comminatur etiam
captionem familiae: et omnes uxores. Isa. 39: de filiis tuis qui
exibunt de te quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio
regis Babylonis. Et personae propriae: et tu non effugies. Thren.
2: non fuit in die furoris domini, qui effugeret et relinqueretur.
Comminatur etiam urbis captionem: et civitatem hanc comburet igni.
Amos 1: succendam ignem in muro Rabaa, et devorabit aedes ejus.
Quarto petitur a rege consilii dati occultatio: dixit ergo Sedecias
ad Jeremiam. Et circa hoc tria facit. Primo petit occultari
consilium, nullus sciat. Tob. 12: sacramentum regis abscondere
bonum est; opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.
Secundo docet celandi modum: si autem audierint principes, ut
veritatem taceat, et falsum non dicat. Prov. 10: qui moderatur
labia sua prudentissimus est. Tertio ponitur petitionis complementum:
venerunt ergo omnes principes ad Jeremiam. Prov. 11: qui ambulat
fraudulenter, revelat arcana; qui autem amicus est, caelat amici
commissum.
|
|