|
Hic ponitur instructio reliquiarum populi, post ipsius populi
captivitatem. Et dividitur in tres partes. In prima ponitur
captivatio; in secunda reliquiarum conservatio, cap. 40: sermo qui
factus est ad Jeremiam a domino; tertio reliquiarum instructio, cap.
42: et accesserunt omnes principes bellatorum. Circa primum duo.
Primo ponitur populi captivatio; secundo quorumdam liberatio, ibi,
et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant. Circa primum tria.
Primo ponit obsidionem, et obsidebant. Isa. 29: circumdabo quasi
sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta
ponam in obsidionem tuam. Secundo ponit captionem urbis: undecimo
anno, mense quarto, scilicet Julio. Tamen combusta est mense
quinto, septima die mensis: sicut habetur 2 Reg. ult.: quinta
mensis. Contra 2 Reg. ult.: dicitur, quod nona mensis. Et
potuit esse quod quinta die coeperunt homines fugere prae fame; et
nona, civitas aperta est, custodibus ablatis. Et quia primo ceperunt
antemurale; et tunc habebant urbem quasi captam; et postea ceperunt
urbem: unde sequitur: sederunt in porta media, idest in medio duorum
murorum; vel quae erat inter duas portas ex eadem parte civitatis.
Supra 1: ponet unusquisque solium suum in introitu portarum
Jerusalem, et super muros ejus in circuitu, et super universas urbes
Juda. Ponit etiam captionem regis designans fugam: cumque vidisset
eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt, et
egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quae
erat inter duos muros, qui conjungebantur muro civitatis juxta domum
regis, et cingebant hortum regium, inter quos erat et via, et porta
secundum aequidistantiam ab utroque. Thren. 1: facti sunt principes
ejus velut arietes non invenientes pascua, abierunt absque fortitudine
ante faciem subsequentis. Et subjungit captionem: persecutus est
autem eos exercitus Chaldaeorum. Thren. 4: velociores fuerunt
persecutores nostri aquilis caeli. Tertio ponit captorum
condemnationem: et primo regis, et principum, in occisionem, et
captum, regem, adduxerunt ad Nabuchodonosor, scilicet in sententiae
pronuntiationem: et locutus est ad eum judicia. Ezech. 10:
judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem. Et
executionem sententiae principum, et occidit. Sap. 6: potentes
potenter tormenta patientur. Et oculorum caecitatem: oculos quoque
Sedeciae eruit (...) ut duceretur in Babylonem. 4 Reg. 25,
idem. Secundo condemnationem urbis in destructionem: domum quoque
regis, et domum vulgi succenderunt Chaldaei igni. Thren. 2:
praecipitavit omnia moenia ejus dissipavit munitiones ejus. Tertio
condemnationem plebis in transmigrationem: et reliquias populi
transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem. Baruch. 4:
delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex
directus ab inimicis.
|
|