|
Hic ponit quorumdam liberationem. Primo pauperum qui nihil penitus
habebant (...), et dedit eis vineas, et cisternas, quia terra
penuriam in aquis patitur. Supra 5: verumtamen in diebus illis, ait
dominus, non faciam vos in consummationem. Secundo liberationem
justorum. Primo prophetae, ponens jussionem: praeceperat, et
executionem: misit ergo in domum, suam. Proverb. 11: justus de
angustia liberatus est et tradetur impius pro eo. Ibid. 10: quod
timet impius, veniet super eum, desiderium suum justis dabitur. Et
cap. 16: cum placuerint domino viae hominis, etiam inimicos ejus
convertet ad pacem. Secundo liberationem eunuchi: ad Jeremiam autem
factus fuerat sermo domini. Et primo promittit liberationem ab hostium
dominio: et non traderis. Sap. 10: custodivit illum ab inimicis,
et a seductoribus tutavit illum. Secundo ab occisionis gladio: et
gladio non cades. Psal. 90: cadent a latere tuo mille, et decem
millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabit. Supra 17:
benedictus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia ejus.
Eccl. 2: crede Deo, et recuperabit te, et dirige viam tuam, et
spera in illum.
|
|