|
Hic ponit argumenta reversionis: et primo sumpta ex beneficiis quae
promittuntur revertentibus, secundo ex poenis quas comminatur
contemnentibus; ibi, haec enim dicit dominus, et cetera. Circa
primum duo. Primo docet revertendi modum: si reverteris, ab idolis,
ad me convertere. Vel si reverti disponis, toto corde convertaris.
Vel si reverteris a captivitate, convertere poenitendo. Isa. 21:
si quaeritis, quaerite, convertimini, et venite. Secundo ostendit
conversionis fructum triplicem. Primo securitatis: si abstuleris
offendicula, idest idola, in quibus et tu procedens offendis, et me
ad iram provocas, non commoveberis, idest a patria. Psalm. 124:
qui confidunt in domino sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum
qui habitat in Jerusalem. Secundo fructum sanctitatis in ipsis:
juravit vivit dominus, per Deum scilicet vivum, et non per idola
mortua; in veritate, ex parte jurantis, ut vere, et non simulate,
vel ad deceptionem jurent; in judicio, quantum ad causam pro qua
juratur, ut non temere, sed praecedente debita discussione juretur;
in justitia, quantum ad rem de qua juratur, ut sit justa et licita.
Isa. 65: qui jurat in terra, jurabit in Deo, amen tertio
ampliationem religionis in gentibus: et benedicent gentes, dominum,
videntes beneficia ipsius in te. Psal. 65: benedicite gentes Deum
nostrum.
|
|