|
Hic describit adventum quantum ad viae progressum: dicetur,
adventus, ventus urens, scilicet exercitus Chaldaeorum qui totam
terram comburet, jam est in viis quae sunt in deserto, quod est inter
Chaldaeam et Judaeam; quasi dicat: jam exercitus ad locum illum
pervenit, non ad ventilandum, ut scilicet quidam captiventur, sicut
quando purgatur granum et palea; sed omnes captivabimini. Spiritus
plenus, idest indignatio perfecta super vos, ex his, scilicet
hostibus, mihi, idest ad honorem meum. Isa. 30: spiritus ejus
velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in
nihilum, et cetera. Et comminatur per eos executurum se judicium: et
nunc ego, quasi non possum me plus tenere: sed loquar judicia mea cum
eis. Vel nunc ego, consolatoria loquar. Supra 1: loquar judicia
mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me et cetera.
|
|