|
Hic praedicit terrae destructionem: et primo praedicit ipsam
destructionem; secundo destructionis effectum, ibi, aspexi terram,
et ecce vacua erat et nihil. Circa primum tria. Primo propheta
ostendit suam compassionem: ventrem meum doleo, quantum ad
afflictionem affectus, sensus cordis, quantum ad perturbationem
intellectus. Non tacebo, etiam exterius plorans. Thren. 2:
defecerunt prae lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea.
Secundo prosequitur destructionis ordinem, ponens praelii
congressionem: quoniam vocem buccinae audivit anima mea, Sophon.
1: dies tubae et clangoris. Regionis vastationem: contritio super
contritionem: quia vastatio super obsidionem, vel vastatio una super
aliam. Job 16: concidit me vulnere super vulnus, irruit in me
quasi gigas. Ipsius urbis destructionem quantum ad domos: repente
vastata sunt tabernacula, per quae significantur domus, pelles quibus
tentoria cooperiebantur. Infra 10: tabernaculum meum vastatum est,
omnes funiculi mei dirupti sunt. Et quantum ad civium fugam: usquequo
videbo fugientem? Chaldaeorum exercitum. Thren. 1: abierunt
absque fortitudine, ante faciem subsequentis. Tertio assignat
vastationis rationem, scilicet privationem debitae scientiae: quia
stultus, quantum ad cognitionem divinorum, insipientes, quantum ad
experientiam dulcedinis ipsorum; vecordes, quia sine corde quantum ad
electionem agibilium. Isa. 5: propterea captivus ductus est populus
meus, quia non habuit scientiam. Et quantum ad sagacitatem
fraudulentiae, sapientes sunt, contra quod Rom. 16: volo vos
sapientes in bono, et simplices in malo.
|
|