|
Hic ostendit effectum destructionis: et primo in regione; secundo in
gente, ibi, a voce equitis et cetera. Circa primum duo. Primo
praedicit futuram desolationem communiter quantum ad campestria:
vacua, habitatore, nihil, privata fructibus, et aedificiis, non
erat lux, ut videbatur afflictis quibus omnia videntur tenebrosa.
Isa. 26: et terra relinquetur deserta, et longe faciet dominus
homines. Et quantum ad montuosa: vidi montes, et ecce movebantur,
hyperbolice, quod si possibile foret, etiam montes in tanta
tribulatione commoverentur. Vel per montes, habitantes in montibus.
Psal. 45: conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Et quantum
ad animata: intuitus sum, et non erat homo: et omne volatile caeli
recessit, quod scilicet cum habitatore recedit. Isa. 50: veni,
et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Et specialiter
quantum ad fertiles regiones, quae minus vacuari debebant. Aspexi,
et ecce Carmelus desertus. Isa. 1: terra vestra deserta,
civitates vestrae destructae sunt. Secundo confirmat per domini
sententiam: et primo ponit misericordiae admixtionem: haec dicit
dominus (...): consummationem non faciam, ut scilicet omnes
moriantur, sicut dixerat de decem tribubus. Isa. 9: consummationem
et abbreviationem dominus Deus exercituum faciet in medio omnis
terrae. Secundo ponit sententiae dominationem: lugebit; terra:
quasi dicat: sterilis erit, sicut florens dicitur ridere; vel quasi
compassione, hyperbolice. Isa. 24: luxit, et defluxit terra, et
infirmata est: defluxit orbis, et infirmata est altitudo populi
terrae. Tertio divinae sententiae firmitatem, cogitavi. Isa.
14: hoc consilium quod cogitavi super omnem terram, et haec manus
extenta super universas gentes. Dominus exercituum decrevit; et quis
poterit infirmare?
|
|