|
Hic ostendit effectum destructionis in plebe Judaeorum: et primo
ponit timorem, qui significatur ex desertione urbium: equitis,
scilicet Chaldaei. Isa. 21: a facie gladiorum fugerunt, a facie
gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii. Et
quantum ad inhabitationem montium: ingressi sunt ardua. Infra 48:
relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab, et
estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. Secundo ponit
spei frustrationem ab idolis: tu autem vastata quid facies? Cum
vestieris. Ad similitudinem meretricis quae parat se ut placeat
amatoribus, ita ornabant aras idolorum ut eis placerent stibio, idest
unguento crocei coloris, quo mulieres supercilia tingunt, sicut
dicitur 4 Reg. 9, quia: Jezabel depinxit oculos suos stibio, et
ornavit caput suum et cetera. Prov. 7: occurrit illi mulier in
ornatu meretricio et cetera. Et ab amicis, praecipue Aegyptiis, in
quibus confidebant. Contempserunt. Thren. 1: omnes amici ejus
spreverunt eam. Tertio ponit dolorem sicut in partu, vocem
puerperae, quae primo filium parit, et gravius dolet. Et sicut in
morte filii, inter morientes. Psal. 47: ibi dolores ut
parturientis, et cetera. Notandum, quod multiplex est circumcisio:
scilicet mentis a pravis cogitationibus. Lev. 26: donec erubescat
incircumcisa mens eorum. Cordis a pravis affectionibus. Roman. 2:
circumcisio cordis in spiritu non littera. Oris a pravis
locutionibus. Exod. 6: incircumcisus labiis ego sum. Auris a
detractionibus et pravis verbis. Infra 6: incircumcisae aures
eorum, et audire non possunt. Carnis, significans circumcisionem a
carnalibus concupiscentiis. Genes. 17: circumcidetis carnem
praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. Item
notandum, quod lavatur cor aqua Baptismatis Ezech. 16: lavi te
aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te. Lacrymis compunctionis.
Ps. 6: lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis
stratum meum rigabo. Vino divini amoris. Gen. 49: lavabit in
vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum. Lacte divini
sermonis. Cant. 5: oculi ejus sicut columbae super rivulos
aquarum, quae lacte sunt lotae. Ardore correctionis. Isai. 4: si
abluerit dominus sordem filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit
de medio ejus in spiritu judicii, et in spiritu ardoris. Sanguine
dominicae passionis. Apoc. 7: laverunt stolas suas, et candidas
eas fecerunt in sanguine agni.
|
|