|
Posita destructione urbis, et populi captivitate, ponit reliquiarum
salutem. Et primo ponitur populi congregatio; secundo congregati
populi disturbatio, cap. 41: et factum est in mense septimo.
Circa primum duo. Primo ponitur congregatio; secundo quarumdam
insidiarum revelatio, quae pacem populi perturbabant, ibi, Johanan
autem filius Caree. Circa primum tria. Primo ponitur congregatio
populi quantum ad prophetam; secundo quantum ad principes, ibi,
cumque audissent omnes principes exercitus (...) venerunt ad
Godoliam; tertio quantum ad plebem, ibi, sed et omnes Judaei.
Circa primum quatuor. Primo ponitur liberationis praenuntiatio.
Sermo qui factus est ad Jeremiam. Cum nullus sermo sequatur,
intelligitur hoc primum sermone revelatum quod postea opere narratur
expletum. Psalm. 68: exaudivit pauperes, et vinctos suos non
despexit. Secundo ponitur prophetae liberatio: tollens ergo princeps
militiae Jeremiam. Et assignat rationem, veritatem scilicet
prophetae: dominus Deus tuus locutus est, per te. Amos 3: non est
malum in civitate quod dominus non fecerit. Et ponit liberationem:
nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis. Psalm. 106: eduxit eos
de tenebris, et umbra mortis, et vincula eorum disrupit. Tertio
datur ei optio, utrum vadat in Babylonem, vel cum Godolia remaneat,
vel quocumque placeat, pergat: si placet. Genes. 13: ecce terra
in conspectu tuo et cetera. Proverb. 4: ducam te per semitas
aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui,
et currens non habebis offendiculum. Et ponitur provisio sibi facta:
dedit quoque ei magister militiae cibaria. Jud. 14: de comedente
exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Quarto ponitur
prophetae electio: venit autem Jeremias ad Godoliam. Ideo non in
Chaldaeam ivit, quia illi habebant ad consolationem Danielem et
Ezechielem. Isa. 6: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut
mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et
clausis apertionem; ut praedicarem annum placabilem domino, et diem
ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes, et ponerem
consolationem lugentibus Sion.
|
|