|
Hic ponitur congregati populi disturbatio per nequitiam Ismahelis: et
primo ponitur quorumdam fraudulenta occisio; secundo cadaverum
intumulatio, ibi, lacus autem in quem projecerat Ismahel omnia
cadavera virorum (...) ipse est quem fecit rex Asa; tertio
aliorum violenta captivatio, ibi, et captivos duxit. Circa primum
duo. Primo ponitur occisio ducis et familiarium; secundo occisio
quorumdam peregrinorum, ibi, secundo autem die et cetera. Circa
primum tria. Primo ponit simulatae pacis dolum: de semine regali,
propter quod invidia movebatur adversus eum quem videbat Judaeis
praepositum, se a regno excluso. Eccli. 6: est amicus socius
mensae, et non permanebit in die necessitatis. Secundo ponit patratum
ducis homicidium: surrexerunt, de mensa, decem viri, et
percusserunt, aliis nihil tale suspicantibus. 2 Reg. 3: nequaquam
ut mori solent ignavi mortuus es Abner. Tertio ponit occisionem
familiarium: omnes quoque Judaeos qui erant cum Godolia (...)
percussit. Eccli. 10: ab una scintilla augetur ignis, et ab uno
doloso augetur sanguis.
|
|