|
Hic ponit captivationem. Et primo ponitur remanentium captivatio,
reliquias, quia quosdam interfecerat qui erant de Godoliae familia.
Isa. 5: dilatavit Infernus animam suam, et aperuit os suum absque
ullo termino. Secundo ponitur liberatio, praemittens liberantium
praeparationem, audivit, Prov. 24: erue eos qui ducuntur ad
mortem, et qui traduntur ad interitum liberare ne cesses. Et
subjungit captivorum liberationem: cumque vidisset omnis populus qui
erat cum Ismahel, Johanan (...) laetati sunt. Proverb. 11:
in bonis justorum exaltabitur civitas, et in perditione impiorum erit
laudatio. Et subdit captivantis evasionem: Ismahel autem fugit cum
octo, duobus interfectis. Isa. 33: vae qui praedaris, nonne et
ipse praedaberis? Tertio ponit eorum timorem: et circa hoc duo.
Primo ponit timoris signum, scilicet propositum fugiendi: tulit ergo
Johanan. Prov. 28: fugit impius, nemine persequente. Secundo
ponit timoris incitativum: timebant enim eos. Sap. 17: semper
enim praesumit saeva, perturbata conscientia. Job 15: cum pax
sit, ille semper insidias suspicatur.
|
|