|
Hic incipit populi congregati instructio. Et dividitur in partes
duas. Primo ponitur populi instructio generalis; secundo specialis
Baruch, cap. 45: verbum quod locutus est Jeremias ad Baruch.
Circa primum duo. Primo ponitur prophetae instructio; secundo populi
contradictio, ibi (cap. 43): factum est autem, cum complesset
Jeremias loquens ad populum. Circa primum duo. Primo ponitur
instructionis petitio; secundo ponitur instructio, ibi, cum autem
completi essent decem dies. Circa primum duo. Primo petunt orationis
suffragia: ubi ponitur petitio: cadat oratio nostra in conspectu tuo;
quasi dicat: locum habeat apud te. Eccli. 35: oratio humiliantis
se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non
discedet donec altissimus aspiciat. In quo captant benevolentiam. Et
ora pro nobis; ubi petunt beneficium. Isa. 37: leva ergo
orationem pro reliquiis quae repertae sunt. Qui derelicti sumus
pauci: in quo flectunt ad misericordiam. Deuter. 28: remanebitis
pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, et
annuntiet: in quo expetitur orationis fructus. Dominus. Isa. 8:
numquid non populus a Deo suo requiret visionem pro vivis, ac
mortuis? Viam, quia non in Aegyptum ire decreverant. Supra 10:
non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulat, et dirigat gressus
suos. 2 Paral. 20: cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum
habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te. Ponitur etiam
prophetae promissio, ibi, dicit. Promittit autem orationes, ecce
ego. 1 Reg. 12: absit a me peccatum hoc in domino, ut cessem
orare pro vobis. Et denuntiationem: omne verbum quodcumque
responderit mihi, indicabo vobis. Act. 20: non enim subterfugi
quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Secundo promittunt
obedientiam, quam tamen servaturi non erant: et illi dixerunt.
Simile Exod. 19: cuncta quae locutus est nobis dominus,
faciemus.
|
|