Lectio 2

Hic ponitur instructio: et circa hoc tria. Primo inducit revelantis auctoritatem: haec dicit dominus, quasi mediator inter vos, et Deum, deferens orationes vestras ad Deum et responsum ipsius ad vos. Deut. 5: ego sequester, et medius fui inter Deum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus. Secundo hortatur ad quietem dupliciter. Excludendo mala divinae punitionis, ponens promissum: aedificabo, bona conferendo, plantabo, confirmando. Et excludens impedimentum: jam enim placatus sum. Exod. 32: et placatus est dominus ne faceret malum adversus populum suum. Psal. 102: non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur. Et excludit timorem hostilis persecutionis faciens securitatem: nolite timere. Isa. 51: quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet? Et promittit auxilii opem: quia vobiscum sum. Supra 20: dominus mecum est tamquam bellator fortis. Idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt, et confundentur vehementer: quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. Isa. 50: dominus Deus auxiliator meus, et ideo non sum confusus.