|
Hic excludit remedia in quibus confidere poterant: et primo hominum
sanctitatem; secundo regiae urbis fortitudinem, cap. 6:
confortamini; tertio divini cultus religionem, cap. 7: verbum quod
factum est ad Jeremiam a domino, dicens et cetera. Circa primum
duo. Primo ostendit eorum malitiam in generali; secundo prosequitur
vitia in speciali, ibi, super quo tibi propitius esse potero? Circa
primum duo. Primo ostendit culpam; secundo comminatur poenam, ibi,
idcirco percussit eos leo de sylva. Circa primum duo. Primo ostendit
malitiam praelatorum: secundo subditorum, ibi, ego autem dixi et
cetera. Circa primum duo. Primo proponit dominus universalem populi
malitiam quantum ad pravitatem actionis: virum, etiam unum, facientem
judicium, idest juste se habentem ad proximum suum, secundum regulam
justi judicii, quaerentem fidem, idest fideliter agere; et propitius
ero ei, non tantum propter decem, sicut dixit Abraham de Sodomitis,
Gen. 18. Sed poterat dici: non est qui faciat bonum, non est
usque ad unum: Psal. 13: et quantum ad perversitatem actionis in
his, si qua bona exterius videbantur: quod si etiam, vivit dominus,
dixerint; et hoc falso jurabunt: quia in corde dominum non
venerabantur, sicut ore ostendebant; vel quia ad litteram
perjurabant. Supra 4: jurabis, vivit dominus, in veritate, et in
judicio, et in justitia. Isa. 29: populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me. Secundo propheta confirmat domini
sententiam: et primo ponit sententiae veritatem: domine, oculi mei
respiciunt fidem, idest quod rectum est; quasi dicat: recte
judicasti. Prov. 16: omnes viae hominum patent oculis ejus,
spirituum ponderator est dominus. Hab. 1: mundi sunt oculi tui ne
videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Secundo
adjungit populi incorrigibilitatem, quia nec emendatur percussione:
percussisti, levibus flagellis, non doluerunt, de peccatis suis:
attrivisti, morte et captivitate. Supra 2: frustra percussi filios
vestros; disciplinam non receperunt. Aggaei 2: percussi vos vento
urente, et aerugine et grandine omnia opera manuum vestrarum: et non
fuit in vobis qui reverteretur ad me: dicit dominus. Nec confusione:
induraverunt; quasi dicat: non immutantur verecundia. Ezech. 3:
omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde.
|
|