|
Hic ostendit malitiam praelatorum contra aestimationem prophetae: et
primo proponit populi ignorantiam, quasi in excusationem ipsorum:
forsitan pauperes sunt, illi quos malos in plateis reperi, ignorantes
viam, per quam incedant judicium, quod timeant. 1 Cor. 8: non in
omnibus est scientia. Secundo proponit praelatorum scientiam, quae
auferebat opinionem culpae: ibo ergo ad optimates, et loquar eis:
ipsi enim cognoverunt viam, per quam incedant, judicium, quo inter
alios etiam judicent. Sap. 6: ad vos, reges sunt hi sermones, ut
discatis sapientiam, ne excidatis. Tertio proponit culpam: et ecce
magis quam populus, quia audacius, minus timentes, simul cum populo.
Psal. 2: astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum
adversus dominum. Jugum legis, vincula praeceptorum. Psal. 2:
dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
|
|