|
Hic prosequitur peccata eorum in speciali: et primo peccata
subditorum; secundo peccata praelatorum, ibi, quia inventi sunt in
populo meo impii insidiantes. Circa primum duo. Primo ostendit
populi culpam; secundo peccantium stultitiam, ibi, annuntiate.
Circa primum tria. Primo arguit in populo culpam idolatriae: super
quo propitius tibi esse potero? Idest, quam rationabilem causam
potero invenire vobis parcendi? Jurant, eis divinam reverentiam
impendentes. Deut. 32: ipsi provocaverunt me in eo qui non erat
Deus; et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo
qui non est populus. Secundo arguit culpam luxuriae, ponens peccati
perpetrationem, sive peccandi occasionem: saturavi, affluentiam
temporalium bonorum conferens. Unde Glossa: sine Cerere et Baccho
friget Venus: amici enim sunt venter et genitalia. Moechati,
adulterati, in domo meretricis; ex ipso loco turpitudo peccati augetur
Ezech. 16: haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia et
saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus; et
manum egeno et pauperi non porrigebant; et elevatae sunt, et fecerunt
abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti. Ponens etiam
concupiscentiae fervorem: equi amatores, quando scilicet sunt in
tempore luxuriae suae, emissarii, quia ad hoc opus jumenta specialiter
emittuntur. Hinniebat, quasi libidine insaniens. Psal. 31:
nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus.
Ponens etiam poenae recompensationem, ubi comminatur vindictam:
numquid super his non visitabo? Corrigens peccata eorum poenis.
Anima, affectus. Soph. 1: visitabo super viros defixos in
faecibus suis. Et determinat poenam quantum ad destructionem murorum,
ascendite, o Chaldaei: et quantum ad destructionem hominum, auferte
propagines, idest filios qui ex his propagantur, sicut ex propagine
vites. Deut. 28: destruentur muri tui firmi atque sublimes, in
quibus habebas fiduciam, in omni terra tua. Et resumit poenae
causam: quia non sunt domini, abalienati ab ipso per peccatum. Isa.
24: praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione
transgressorum praevaricati sunt. Tertio arguit in eis peccatum
blasphemiae: et primo ponit culpam quantum ad blasphemiam in Deum:
negaverunt dominum, negantes providentiam ipsius super res inferiores.
Non est ipse, cujus nutu omnia fiunt neque veniet, quamvis contra
ipsum peccaverimus. Thren. 3: quis est iste qui dixit ut fieret,
domino non jubente? Et Ezech. 9: dixerunt: dereliquit dominus
terram et dominus non videt. Et quantum ad blasphemiam in prophetas,
in ventum, idest in vanum. Responsum, divinum. Job 6: ad
increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
Secundo comminatur poenam: et primo ponit poenam contra blasphemiam in
prophetas: haec ergo, quae sequuntur. In ignem, idest dabo verbis
tuis efficaciam, ut ipsa verba tua quasi ignes comburant. Infra
23: numquid non verba mea sunt quasi ignis ardens? Dicit dominus.
Et contra blasphemiam in Deum, determinans hostium conditionem, quia
potentes: ecce ego de longinquo, scilicet Chaldaea, robustam
viribus, antiquam, quia ipsis praefuit Nembrot, gigas: unde
exercitata ab antiquo in armis. Item ostendit gentem inexorabilem:
gentem cujus ignorabis linguam. Item armis munitam, pharetra, quia
prompte inde sagittas emittunt; et quia ibi apparent sanguinolentae,
sicut cadavera in sepulcris. Infra 50: ecce populus veniet ab
Aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terrae,
et cetera. Et ponit poenae inflictionem: et comedet. Deut. 28:
adducet super te dominus gentem de longinquo, et de extremis terrae
finibus in similitudinem aquilae volantis in impetu, cujus linguam
intelligere non possis. Tamen cum misericordiae admixtione:
verumtamen in diebus illis, ait dominus, non faciam vos in
consummationem. Supra 4: consummationem autem non faciam. Secundo
resumit poenae causam: quod si dixeritis. Infra 16: ejiciam vos de
terra hac in terram quam ignoratis vos et patres vestri.
|
|