|
Hic ostendit populi peccantis stultitiam: et primo proponit ipsam:
audi popule stulte, qui non habes cor, qui habentes oculos,
exteriores, non videtis, corde. Isaiae 6: excaeca cor populi
hujus. Secundo probat: et primo ex comparatione insensibilium
creaturarum, proponens earum obedientiam, me ergo non timebitis?
Arenam, littus, commovebuntur: fluctus scilicet; idest, quamvis
commoveantur. Job 38: circumdedi illud terminis meis. Et populi
inobedientiam. Populo autem huic factum est cor incredulum. Ezech.
2: noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est. Secundo probat
ingratitudinem beneficiorum, ponens ingratitudinem, recesserunt.
Temporaneam, in principio post seminationem, serotinam, tempore
maturationis fructuum, dominum; scilicet custodientem. Et
beneficiorum cessationem, iniquitates vestrae. Isa. 59: peccata
vestra diviserunt inter vos et Deum vestrum.
|
|