|
Hic prosequitur culpam praelatorum, quae est frequenter causa culpae
subditorum; et ideo dicit: quia inventi sunt in populo meo impii
insidiantes. Et circa hoc duo facit. Primo arguit ipsorum culpam
quantum ad violationem justitiae; secundo quantum ad perversitatem
doctrinae, ibi, stupor et mirabilia facta sunt in terra. Circa
primum duo. Primo ostendit eorum injustitiam quantum ad injustam et
fraudulentam oppressionem pauperum, ponens dolum, insidiantes.
Psal. 10: insidiatur ut rapiat pauperem. Plenae dolo, divitiis
quas dolo conquisierunt. Et doli effectum in multiplicatione
divitiarum: ideo magnificati, in honoribus, ditati, in divitiis.
Infra 17: perdix fovit quae non peperit, fecit divitias, sed non
in judicio. Et in multiplicatione peccatorum, et praeterierunt.
Deut. 32: incrassatus est dilectus et recalcitravit, incrassatus,
impinguatus, dilatatus. Secundo ostendit eorum injustitiam quantum ad
justi judicii omissionem, causam viduae. Isa. 1: pupillo non
judicant, et causa viduae non ingreditur ad eos.
|
|