|
Hic describit aperte hostes venientes: et primo describit hostium
conditionem; secundo populi incorrigibilitatem, ibi, probatorem dedi
te in populo meo robustum. Circa primum tria. Primo describit hostes
gentem fortem multitudine: gens magna, et armis, sagittam,
crudelem, crudelis est quasi mare, ut et voce terreat et intentione:
et super equos ascendent praeparati quasi vir ad praelium. Infra
50: ecce populus veniet ab Aquilone, gens magna, et reges multi
consurgent a finibus terrae. Arcum et scutum apprehendent: crudeles
sunt, et immisericordes. Secundo ponit ex fama, Judaeorum timorem:
audivimus famam ejus, dissolutae sunt manus nostrae: prae timore nihil
facere possumus. Ps. 47: ibi dolores ut parturientis. Et timoris
effectum: nolite exire. Deut. 32: foris vastabit eos gladius, et
intus pavor. Tertio hortatur ad poenitentiae dolorem: filia populi
mei, accingere Cilicio. Supra 4: super hoc accingite vos
Ciliciis, et ululate: quia non est aversa ira furoris domini a
vobis.
|
|