|
Hic ostendit populi incorrigibilitatem: et primo inducit prophetae
testimonium, probatorem, ut quasi experimento discas eorum duritiam,
dum eos flectere ad bonum non vales. Proverb. 27: diligenter
agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Secundo ponit
universale peccatum: omnes isti principes declinantes. Aes et
ferrum; quasi dicat: non solum sunt immundi, sed tecti sunt
immunditia, sicut ferrum, et aes est immunditia argenti. Vel ferrum
propter duritiam, aes propter impatientiam, quia tremulum est. Job
40: ossa ejus velut fistulae aeris et cetera. Ps. 13: corrupti
sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis. Tertio ponit
incorrigibilitatis exemplum: defecit sufflatorium: argentum enim
admixtum plumbo in fornace ponitur, et sufflante argentario faeces
consumuntur et argentum melioratur, sed plumbum minuitur. Isti autem
positi in fornace tribulationis, consumpti malis quasi plumbo, non
sunt correcti. Frustra, verbum Dei, conflavit conflator, Deus,
vel praedicator. Eccli. 2: in igne probatur aurum et argentum,
homines vero receptibiles in camino humiliationis. Quarto concludit
reprobationis argumentum: argentum reprobum. Thren. ult.: sed
projiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer. Notandum,
quod peccatum dicitur frigus, quia extinguit calorem dilectionis.
Matth. 24: quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas
multorum. Quia congelat humorem devotionis. Eccli. 43: frigidus
ventus Aquilo flavit et gelavit chrystallus ab aqua. Quia retardat
motum bonae operationis. Prov. 20: propter frigus piger arare
noluit, mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi. Item nota,
quod quaedam sunt viae praeceptorum. Psal. 118: viam mandatorum
tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Actionum. Thren. 3:
scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad dominum.
Virtutum. Prover. 4: viam sapientiae monstrabo tibi et ducam te
per semitas aequitatis. Doctorum. Ibid. 3: viae ejus viae
pulchrae, et omnes semitae ejus pacificae. Ipse Christus, Joan.
14: ego sum via, veritas, et vita.
|
|