|
Hic ponitur congressio ad capiendam urbem: et circa hoc tria ponit.
Primo congrediendi praeceptum, sanctificate, idest formate; vel
sanctum ostendite et justum, quasi Dei voluntate assumptum. Et est
vox principum ad milites. Michaeae 3: si quis non dederit in ore
quippiam, sanctificant super eum praelium. Secundo ponitur
congredientium desiderium, quod ostenditur in tribus. In mutua
exhortatione. Surgite, vox militum adinvicem, ascendamus, ad
impugnandum, quamvis in monte sitam: et quia non retrahuntur temporis
importunitate neque calore diei, in meridie, neque horrore noctis, in
nocte: et quia conqueruntur de temporis brevitate: vae nobis quia
declinavit dies, in qua erat tempus aptum ad bellandum. Longiores:
quanto enim sol magis appropinquat ad Zenith capitis, tanto fit
longior umbra in parte opposita. Isa. 10: confortamini, adhuc
dies est, ut in Nobe stetur. Sed secundum Glossam, vae nobis,
dicitur ex persona populi timentis noctis insidias, quia etiam in
meridie resistere vix valebat. Tertio ostendit aggrediendi modum:
quia haec dicit dominus; quasi, secure possumus pugnare, quia domini
praeceptum est: caedite lignum, ad faciendas machinas, fundite
aggerem, quem fecerant ad defensionem murorum suorum, destruentes
ipsum: vel fundite, erigentes terram in acervum ad ponendas munitiones
contra civitatem. Habac. 1: ipse super omnem munitionem ridebit,
et comportabit aggerem, et capiet eam.
|
|