|
Hic ponit causam destructionis: primo avaritiam; secundo
inobedientiam, ibi, haec dicit dominus: state super vias, et
videte; tertio sacrorum abusum, ibi, ut quid mihi thus de Saba
affertis? Circa primum tria. Primo ponit culpam, ponens avaritiae
studium in desiderando: omnes avaritiae student. Isa. 56: omnes
in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam a summo usque
ad novissimum. Dolum in consequendo: et a propheta usque ad
sacerdotem, cuncti faciunt dolum. Ps. 37: dolos tota die
meditabantur. Et dolositatis modum, quia adulando, et curabant,
scilicet verbis excusando culpas, et excludendo poenas. Ezech.
13: prophetae Israel qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei
visionem pacis: et non est pax, ait dominus Deus. Secundo ponit
inverecundiam etiam inter poenas: confusi non sunt, poenis,
confusione, salubri, quae poenitentiam provocet. Eccli. 4: est
confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et
gratiam. Tertio comminatur poenam: quamobrem cadent, ipsi
prophetae, inter ruentes, plebeos, corruent, morte, vel
captivitate, ipsis sociati in poenis a quibus non sunt divisi in
culpis.
|
|