|
Hic ponitur ipsorum inobedientia: et primo ponit culpam, scilicet
inobedientiam praecepti de imitatione sanctorum, ponens praeceptum:
state super vias, considerate diversas operationes bonorum et malorum,
ut utrorumque progressum et exitum videatis. Antiquis, quae sanctorum
vestigiis sunt tritae. Thren. 3: scrutemur vias nostras, et
quaeramus, et revertamur ad dominum. Vel super vias, prophetas.
Praecepti fructum: et invenietis refrigerium. Ps. 65:
transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium.
Matth. 11: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et
invenietis requiem animabus vestris. Et praecepti contemptum; et
dixerunt. Non audiemus. Et etiam quantum ad inobedientiam praecepti
de obedientia praelatorum: et constitui speculatores, prophetas et
principes, vocem tubae, praedicationem ipsorum. Ezech. 3: fili
hominis, speculatorem dedi te domui Israel, et audies de ore meo
verbum, et annuntiabis eis ex me. Secundo comminatur poenam, primo
excitans audientiam: ideo audite gentes, et cognoscite congregatio,
omnium nationum. Isa. 1: audite caeli, et auribus percipe terra.
Secundo comminatur poenam: ecce ego. Isa. 3: fructum
adinventionum suarum comedet.
|
|