|
Hic ponit sacrorum abusum, inquantum peccatis polluti, Deo
sacrificia offerre praesumebant, quae propter hoc accepta non erant:
et circa hoc duo. Primo ex hoc quod non sunt accepta, designat
ipsorum culpam. Et quantum ad ea quae offerebantur in altare
thymiamatis: ut quid mihi thus de Saba: regio ubi nascitur thus,
calamum, cinnamomum, quod ponebatur in thymiamate, cujus compositio
habetur Exod. 34: longinqua, scilicet India. Isa. 66: qui
recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Et quantum ad altare
holocaustorum, holocaustomata. Isa. 1: holocausta arietum et
adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui.
Secundo ponit poenam. Propterea haec dicit dominus Isa. 3:
corruet populus vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum.
|
|