|
Hic comminatur eis poenam: et primo praesignat eam facto: tonde
capillum. Simile Ezech. 5: tertiam partem pilorum igni combures in
medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis; et assumes
tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus: tertiam vero
aliam disperges in ventum. Generationem furoris. Isa. 10: ad
gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo
illi. Secundo determinat verba: et primo resumit idolatriae culpam,
aggravans eam ex loco sacro: quia fecerunt offendicula, idola, in
domo, scilicet in templo, et loco publico et aperto, et
aedificaverunt quae non praecepi, quasi dicat: non tam gravia praecepi
eis. Unde patet quod etiam a me recesserunt. Psal. 105:
immolaverunt filios suos, et filias suas Daemoniis, carnes filiorum
suorum, et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus
Chanaan. Secundo comminatur poenam: et primo quantum ad
interfectionem virorum; secundo quantum ad effusionem cadaverum, ibi
(cap. 18): in tempore illo, ait dominus, ejicient ossa regis
Juda. Tertio quo ad ejectionem remanentium, ibi, et eligent magis
mortem quam vitam. Circa primum tria. Primo ostendit interfectionis
locum: ideo ecce dies venient, ut ubi peccaverunt, ibi puniantur.
Infra 19: ecce dies venient, dicit dominus, et non vocabitur
amplius locus iste Tophet, et vallis filii Ennon, sed vallis
occisionis. Secundo excludit sepulturae officium: et erit morticinum
populi hujus in cibos volucribus caeli. Sepelientur tamen aliqui vel a
reliquiis, vel ab hostibus non valentibus sustinere foetorem. Psalm.
78: posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus caeli,
carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Tertio excludit universale
gaudium: et requiescere faciam. Thren. ult.: defecit gaudium
cordis nostri, versus est in luctum chorus noster: quae omnia
attestantur magnitudinem occisionis. Nota, quod Deus habitat
nobiscum per fidei constantiam. Ephes. 3: habitare Christum per
fidem in cordibus vestris et cetera. Per fraternae dilectionis
concordiam. Matth. 18: ubi fuerint duo, vel tres congregati in
nomine meo, ibi sum in medio eorum. Per praeceptorum obedientiam.
Joan. 14: si quis diligit me sermonem meum servabit, et pater meus
diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Per
devotae contemplationis eminentiam. Apoc. 3: ego sto ad ostium, et
pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi, intrabo ad
eum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. Item nota, quod quoddam
est templum historicum. Psalm. 137: adorabo ad templum sanctum
tuum, et confitebor nomini tuo. Allegoricum, ipsa Ecclesia. 1
Cor. 3: templum Dei sanctum est, quod estis vos. Typicum, ipse
justus. 1 Cor. 6: nescitis quoniam membra vestra templum sunt
spiritus sancti? Anagogicum, ipse Deus. Apoc. 21: dominus
Deus omnipotens templum illius est, et agnus. Item nota, quod vocem
domini debemus audire, illum diligendo caritatis amore, quia bonum
nostrum. Deut. 6: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et
ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Ei serviendo cultus
religione, quia dominus. Deut. 10: dominum Deum tuum adorabis,
et illi soli servies. Psalm. 2: servite domino in timore. Post
eum eundo praecepti observatione, quia pater. Supra 3: patrem
vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Illum quaerendo recta
intentione, quia finis. Soph. 2: quaerite dominum omnes mansueti
terrae, quia judicium ejus estis operati. Eum adorando debito
honore, quia factor noster est, et Deus. Matth. 4: dominum Deum
tuum adorabis.
|
|