|
Hic comminatur cadaverum effossionem: et primo ponit ipsam
effossionem: dicent ossa, credentes aurum, vel aliquid talium
invenire. Isa. 14: tu autem projectus es de sepulcro tuo, quasi
stirps inutilis, pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt
gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.
Secundo effossorum dispersionem: et expandent ea. 4 Reg. 17:
adoraverunt universam militiam caeli. Sap. 11: per quae peccat
quis, per haec et torquetur. Tertio eorum vilitatem. Non
colligentur. Isa. 5: facta sunt morticina eorum quasi stercus in
medio platearum.
|
|