|
Hic ostendit eorum obstinationem, et duritiam in peccato: unde
dividitur contra totum praecedens: et primo ostendit obstinationem in
peccatis quae committuntur in Deum, vel in seipsum, et in proximum.
Deinde de illis quae committuntur directe in proximum, cap. 9: quis
dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? Circa
primum duo. Primo arguit duritiam; secundo comminatur poenam, ibi,
congregans congregabo eos. Circa primum quatuor. Primo ostendit
eorum duritiam quantum ad idolatriam; secundo quantum ad superbiam,
ibi, quomodo dicitis: sapientes nos sumus, et lex domini nobiscum
est? Tertio quantum ad avaritiam, ibi, propterea dabo mulieres eorum
exteris; quarto quantum ad inverecundiam, ibi, confusi sunt, quia
abominationem fecerunt et cetera. Circa primum ostendit eorum duritiam
admirabilem ex tribus. Primo ex communi consuetudine, proponens
consuetudinem: numquid qui cadit non resurget? Spiritualiter, vel
etiam corporaliter, quantum ad conversionem peccati, qui aversus est,
quantum ad aversionem: quasi dicat: haec est consuetudo. Psalm.
40: numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Amos 5: virgo
Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. Et
concludit admirationem: quare ergo aversus est populus iste in
Jerusalem, quantum ad peccatum, aversione contentiosa? Quasi
contendentes contra dominum, vel contemnentes ipsum. Deuter. 31:
ego scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam.
Apprehenderunt, quantum ad conversionem mendacium dolum. Isa.
28: posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
Secundo peccatorum universalitatem, ostendens universalem negligentiam
quantum ad bona agenda: attendi, et auscultavi, nemo quod bonum est
loquitur, et multo minus agit. Ps. 13: non est qui faciat bonum,
non est usque ad unum. Et universalem impoenitentiam de malis
commissis: nullus est qui agat poenitentiam. Rom. 2: tu autem
secundum duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in
die irae. Et irrefrenatam concupiscentiam: omnes conversi sunt.
Eccl. 30: equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet
praeceps. Job 15: cucurrit adversus Deum recto collo, et pingui
cervice armatus est. Et 40: abscribit fluvium, et non mirabitur,
et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. Tertio ex
irrationabilium comparatione, ponens eorum cognitionem: milvus in
caelo, idest in aere, cognovit tempus, aptum operibus suis,
adventus, quia transeunt in hyeme ad loca calida et redeunt in vere,
et hoc instinctu naturalis aestimationis. Job 12: interroga
jumenta, et docebunt te; et volatilia caeli, et indicabunt tibi. Et
ponit populi ignorantiam: populus autem meus non cognovit judicium,
sibi superventurae propitiationis. Isa. 1: Israel autem me non
cognovit.
|
|