|
Hic ponit poenam supra poenam praedictam simul: et primo ponit domini
sententiam quantum ad hominum afflictionem, congregabo in Jerusalem,
obsidendo. Infra 12: congrega eos quasi gregem ad victimam, et
sanctifica eos in die occisionis. Et quantum ad fructuum direptionem.
Non est uva, vobis, sed hostibus, qui vestra, vobis videntibus,
comedunt. Praetergressa, ab eis in manus hostium. Habac. 3:
ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis. Secundo populi
miseriam: quare sedemus? Vel ponit eorum praeparationem, ponens
mutuam exhortationem: quare sedemus? In locis urbium quasi quieti.
Sileamus, quasi stupentes, vel a tumultu belli. Supra 4:
congregamini, et ingrediamur. Et exhortantium rationem, dum
praevident poenam: quia dominus Deus noster silere nos fecit,
stupore. Thren. 3: replevit me amaritudine, inebriavit me
absinthio. Et confitentur culpam, peccavimus. Psal. 105:
peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus, iniquitatem fecimus.
Et recognoscunt expectationis stultitiam: et expectavimus, secundum
dicta pseudoprophetarum, bonum, meritum pacis. Prov. 10:
expectatio justorum laetitia, spes autem impiorum peribit. Ponit
etiam hostium persecutionem, et famam, a Dan. Supra 4: vox
annuntiantis. Ponit etiam effectum famae: a voce hinnituum pugnatorum
ejus commota est omnis terra, hyperbolice, vel methonimice. Psal.
17: commota est, et contremuit terra. Et etiam inflictam per eos
poenam: et venerunt, et devoraverunt terram, et plenitudinem ejus,
scilicet fructus. Ps. 78: comederunt Jacob; et locum ejus
desolaverunt. Et excludit medicinam: quia ecce ego mittam vobis
serpentes, Chaldaeos, quibus non est incantatio, quia nullo modo
placari poterunt. Psalm. 57: furor illis secundum similitudinem
serpentis, sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas. Apoc.
9: cruciatus eorum ut cruciatus scorpii, cum percutit hominem.
Tertio ponit compatientis misericordiam, et primo super populi
afflictionem ponens compassionem, dolor, ex persona domini; et est
antropospatos: vel ex persona prophetae. Thren. 1: o vos omnes qui
transitis per viam, attendite, et videte si est dolor similis sicut
dolor meus. Et populi afflictionem: ecce vox, hostium de terra
longinqua; vel populi contra eosdem hostes; vel de terra
captivitatis. Supra 4: vocem quasi parturientis audivi. Et
afflictionis rationem: numquid dominus non est in Sion? Immo ipse
Deus posset dare et consilia et auxilia et responsa: unde nullam
causam habetis alios deos quaerendi. 4 Reg. 1: numquid non est
Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub Deum Accaron?
Secundo compassionem super diuturnitatem, ponens afflictionis
diuturnitatem: transiit messis, finita est aestas, et salvati non
sumus, a famis periculo, quia fructum non recollegimus: ex persona
populi. Sic 4 Reg. 6: unde salvare te possum? Tertio
compassionem: super contritione; ex persona domini, ut supra. Isa.
63: factus est eis salvator in omni tribulatione eorum. Vel ex
persona prophetae. Thren. 2: conturbata sunt viscera mea. Quarto
assignat diuturnitatis rationem, quia scilicet a peccato curari
noluerunt: numquid resina, per quam medicina poenitentiae contra
culpam, vel divinae sapientiae, medicus, propheta, vel sacerdos,
non est in Galaad? Ubi vigebat medicinae studium. Infra 4:
ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Aegypti. Quare
igitur non est obducta, curata, cicatrix, peccati? Isa. 1:
vulnus, et livor, et plaga tumens non est circumligata, nec curata
medicamine, neque fota oleo. Nota, quod multiplex est silentium:
scilicet stuporis. Amos 8: in omni loco projicietur silentium.
Securitatis. Isa. 32: eritque opus justitiae pax, et cultus
justitiae silentium, et securitas usque in sempiternum.
Longanimitatis. Thren. 3: bonum est praestolari cum silentio
salutare domini. Et quietis cordis. Eccl. 12: verba sapientum
sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi. Item nota, quod
fugienda est societas malorum, quia alliciunt verbis. 1 Cor. 15:
corrumpunt bonos mores colloquia mala. Trahunt exemplis. Ps. 17:
cum viro innocente innocens eris, et cum perverso perverteris.
Afficiunt quantum ad famam. Eccl. 13: qui tangit picem
inquinabitur ab eo. Involvunt quantum ad poenam. Num. 16:
recedite a tabernaculis impiorum, et nolite tangere quae ad eos
pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.
|
|