|
Hic ostendit obstinationem ipsorum in peccatis quae sunt directe in
proximum: et primo ponitur ipsius compassio quantum ad poenam: quis
dabit? Quasi dicat: tristitiae et compassioni non sufficit humor,
qui est materia lacrymarum, aquam, quantum ad abundantiam, fontem,
quantum ad indeficientiam. Thren. 3: divisiones aquarum deduxit
oculus meus in contritione filiae populi mei. Et quantum ad culpam:
quis dabit me in solitudine? Quasi dicat: mallem in solitudine
habitare, quam peccata ipsorum videre, diversorum viatorum idest in
qua, quamvis nullus habitet, diversi tamen transeunt. Vel in
solitudine de diversis viatoribus, per quam scilicet vel nullus, vel
rarus transit. Infra 12: reliqui domum meam, dimisi hereditatem
meam. Secundo describitur populi conditio: quia omnes adulteri sunt:
et primo quantum ad culpam: secundo quantum ad poenam, ibi, propterea
haec dicit dominus exercituum. Circa primum duo. Primo ponit
peccatum quod est ex violatione alieni thori. Adulteri sunt. Supra
5. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Ex transgressione
pacti humani vel divini: coetus praevaricatorum; quasi dicat: ad hoc
conjuraverunt. Isa. 24: praevaricantes praevaricati sunt, et
praevaricatione transgressorum praevaricati sunt. Ex locutione
mendacii: extenderunt linguam suam quasi arcum ex quo sagitta dolosi
verbi. Oseae 7: reversi sunt ut essent absque jugo, facti sunt
quasi arcus dolosus, secundo exaggerat ipsum: et primo ex augmento
culparum: confortati sunt in terra, idest in terrenis peccatis: vel
in terrenis bonis privati caelestibus. Psalm. 72: zelavi super
iniquos pacem peccatorum videns. De malo ad malum egressi sunt,
peccatum peccato addentes. Oseae 4: maledictum et mendacium,
homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem
tetigit. Secundo ex conditione peccantium, quia etiam inter
conjunctos, ad quos magis tenentur opera caritatis extendere. Et
primo consulit cautelam: unusquisque se a proximo suo custodiat, qui
conjungitur aliqua civili vel spirituali communicatione, fratre, qui
conjungitur naturali foedere. Michaeae 7: nolite credere amico,
nolite confidere in duce. De secundo assignat causam ex parte
fraudulentiae: et primo ponit fraudis peccatum: quia omnis frater
supplantans, alienam rem injuste surripiens. Gen. 27:
supplantavit me en altera vice, primogenita mea antea tulit et nunc
secundo surripuit benedictionem meam. In modo faciendi, quia omnis
amicus fraudulenter incedet. Isa. 32: fraudulenti vasa pessima
sunt. Et in verbo, et vir fratrem suum deridebit. Job 12: qui
deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum.
Futurum tempus indicat perseverantiam. Secundo assignat rationem,
quia assueti ad mendacia, docuerunt, per consuetudinem, et studiosi
ad mala opera, laboraverunt. Prov. 4: non enim dormiunt nisi male
fecerint, et non capitur somnus ab eis nisi supplantaverint. Sap.
5: lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus
vias difficiles, viam autem domini ignoravimus. Tertio inducit
conclusionem: habitatio tua, o Jeremia, vel o Jerusalem, in medio
doli, idest dolosi populi. Ezech. 2: increduli et subversores sunt
tecum, et cum scorpionibus habitas.
|
|