|
Hic ponitur conditio populi miseranda quantum ad poenam: et primo
ponit sententiam; secundo determinat poenam, ibi, super montes
assumam fletum. Circa primum duo. Primo ponit sententiam,
conflabo, sicut aurum in igne, ut vel sic saltem mundentur. Eccli.
27: vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio
tribulationis. Secundo ostendit sententiae justitiam: primo excludens
misericordiae viam: quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei?
Quasi dicat: non restat aliud nisi ut puniam, omnibus aliis viis
expertis. Isa. 5: quid est quod ultra debui facere vineae meae, et
non feci ei? Secundo proponit culpam, sagitta, quae a longe
percutit, et usque ad intima penetrat. Prov. 26: verba susurronis
quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima cordis. Et 25:
jaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum
suum falsum testimonium. Psalm. 63: sagittae parvulorum factae
sunt plagae eorum, et infirmatae sunt contra eos linguae eorum.
Psalm. 27: qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in
cordibus eorum. Tertio concludit poenam: numquid super his non
visitabo? Ut supra 5.
|
|