|
Hic determinat poenam in speciali: et primo determinat poenam;
secundo excludit falsam evadendi fiduciam, ibi, haec dicit dominus:
non glorietur sapiens in sapientia sua. Circa primum tria. Primo
ponit vastationem terrarum. Secundo afflictionem hominum, ibi,
idcirco haec dicit dominus et cetera. Tertio abjectionem cadaverum,
ibi, loquere: haec dicit dominus, et cetera. Circa primum duo.
Primo determinat destructionem terrae quantum ad possessiones,
designans combustionem. Quoniam incensa sunt. Joel. 1: ad te
domine clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma
succendit omnia ligna regionis. Eo quod non sit vir pertransiens.
Supra 4: intuitus sum, et ecce non erat homo, et omne volatile
caeli recessit. Et non audierunt vocem possidentis, quia jam non ibat
illuc. Et quantum ad civitates: et dabo Jerusalem in acervos
arenae. Isa. 17: ecce Damascus desinet esse civitas, et erit
sicut acervus lapidum in ruina. Secundo assignat rationem. Et primo
ponitur quaestio: quis est vir qui intelligat, per se, ad quem verbum
oris domini fiat? Ut per revelationem cognoscat. Isa. 42: quis
est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura? Secundo
ponitur responsio: et dixit dominus, quantum ad adversionem, quia
dereliquerunt, quasi non assidui ad meditandum, non audierunt, quasi
prompti ad obediendum, non ambulaverunt, quasi efficaces ad
implendum. 1 Mach. 1: multi de populo Israel definierunt apud se
ut non manducarent immunda, et elegerunt magis mori quam cibis
coinquinari immundis, et noluerunt infringere legem Dei sanctam; et
trucidati sunt. Et quantum ad conversionem, noluerunt; idest secuti
sunt prava desideria sua, Baalim, pluralis numeri, et masculini
generis. Eccli. 18: post concupiscentias tuas non eas, et a
voluntate tua avertere.
|
|