|
Hic comminatur poenam quantum ad ipsos homines: et primo determinat
poenam quantum ad afflictionem: cibabo absinthio, angustiis quas a
Chaldaeis perpessi sunt, potum, quia auxilium Aegyptiorum vertetur
eis in amaritudinem, quo tribulationes se evadere credebant, sicut
potu cibus facile traducitur. Thren. 3: replevit me amaritudine,
inebriavit me absinthio. Et quantum ad captivitatem, dispergam; et
quantum ad occisionem, et mittam, prius. Ezech. 5: tertiam partem
disperges in ventum, et gladium nudabis post eos. Secundo invitat ad
planctus tristitiam: haec dicit dominus: et primo invitat
lamentatrices secundum consuetudinem Judaeorum, ut ad fletum
provocent: vocate lamentatrices; qui mos tangitur infra 22: non
concrepabunt ei: vae domine, et vae inclyte. Luc. 23: filiae
Jerusalem nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super
filios vestros. Secundo ponit praeceptum flendi, primo ad populum
indicens praesentem luctum: deducant oculi nostri lacrymas. Thren.
2: deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem, et non des
requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. Et praedicens futurum,
quod est quasi materia praesentis: quia vox audita est, spiritu
prophetiae; vel ponit praeteritum pro futuro. Infra 31: vox in
excelso audita est. Et assignat causam, quomodo (vox plangentium in
Sion) vastati, quantum ad vastationem regionis, confusi quantum ad
servitutem? Dereliquimus, quantum ad captivitatem. Supra 4: vae
nobis, quoniam vastati sumus. Secundo ad ipsas lamentatrices indicens
luctum: audite ergo mulieres verbum domini. Isa. 32: mulieres
opulentae surgite, et audite vocem meam, et cetera. Et determinans
causam: quia ascendit mors, idest Chaldaeus mortem inferens, in quo
designatur velocitas ipsorum et fortitudo, qui non contenti intrare per
ostia, per tecta, et fenestras conscendebant. Joel. 2: domos
conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
|
|