|
Hic excludit evasionis falsam fiduciam: non glorietur; quasi per hoc
credens se liberari, in sapientia, quae praecipua est inter humana
bona animae, fortitudine, praecipua inter humana bona corporis,
divitiis, quae praecipua sunt in bonis exterioribus. 1 Reg. 2:
nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes. Et ostendit veram
fiduciam: sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire, per cognitionem
in intellectu, et nosse, per experientiam dulcedinis in affectu.
Psal. 61: in Deo salutare meum, gloria mea, et spes mea in Deo
est 2 Cor. 10: qui gloriatur, in domino glorietur. Et assignat
causam: quia ego sum dominus qui facio misericordiam, ut vos liberem,
judicium, ut hostes opprimam, justitiam, ut sit aequalitas,
placent, in vobis. Mich. 6: indicabo tibi, o homo, quid sit
bonum, et quid dominus requirat a te. Utique facere judicium, et
diligere misericordiam, et solicitum ambulare cum Deo tuo. Secundo
excludit fiduciam legalium caeremoniarum, et circumcisionis
specialiter, quae praecipua est, quae etiam ex patribus est: quia est
imperfecta, ex carne tantum, et non in corde. Unde simul cum
incircumcisis puniuntur. Ecce dies veniunt. Act. 7: dura
cervice, et incircumcisis auribus et cordibus, vos semper spiritui
sancto restitistis. Nota, quod homo non debet gloriari in sapientia,
quia transitoria. Isa. 29: peribit sapientia a sapientibus ejus,
et intellectus prudentium ejus abscondetur. Quia imperfecta. Eccl.
8: intellexi, quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire
rationem eorum quae fiunt sub sole. Quia nociva. 1 Cor. 8:
scientia inflat, caritas vero aedificat. Quia laboriosa. Eccl.
1: in multa sapientia multa indignatio; et qui addit scientiam,
addit et laborem. Item non debet gloriari in fortitudine, quia
fragilis. Job 6: nec fortitudo lapidum, fortitudo mea, nec caro
mea aenea est. Quia frequenter inutilis. Eccl. 9: vidi sub sole,
nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem,
nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; secundum tempus,
casumque in omnibus. Quia non domino acceptabilis. Psalm. 146:
non in fortitudine equi voluntatem habebit, neque in tibiis viri
beneplacitum erit ei. Quia peccati occasio. Sap. 2: sit autem
fortitudo nostra lex justitiae: quod enim infirmum est, inutile
invenitur. Item non debet gloriari in divitiis, quia transitoriae.
Jac. 5: divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a
tineis comesta sunt. Quia insufficientes. Prov. 17: quid prodest
stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Quia verbum
Dei impedientes. Matth. 13: fallacia divitiarum suffocat verbum,
et sine fructu efficitur. Quia nocivae. Eccl. 5: divitiae
congregatae in malum domini sui.
|
|