|
1. Quia liber
physicorum, cuius expositioni intendimus, est primus liber scientiae
naturalis, in eius principio oportet assignare quid sit materia et
subiectum scientiae naturalis. Sciendum est igitur quod, cum omnis
scientia sit in intellectu, per hoc autem aliquid fit intelligibile in
actu, quod aliqualiter abstrahitur a materia; secundum quod aliqua
diversimode se habent ad materiam, ad diversas scientias pertinent.
Rursus, cum omnis scientia per demonstrationem habeatur,
demonstrationis autem medium sit definitio; necesse est secundum
diversum definitionis modum scientias diversificari.
2. Sciendum est
igitur quod quaedam sunt quorum esse dependet a materia, nec sine
materia definiri possunt: quaedam vero sunt quae licet esse non possint
nisi in materia sensibili, in eorum tamen definitione materia
sensibilis non cadit. Et haec differunt ad invicem sicut curvum et
simum. Nam simum est in materia sensibili, et necesse est quod in
eius definitione cadat materia sensibilis, est enim simum nasus
curvus; et talia sunt omnia naturalia, ut homo, lapis: curvum vero,
licet esse non possit nisi in materia sensibili, tamen in eius
definitione materia sensibilis non cadit; et talia sunt omnia
mathematica, ut numeri, magnitudines et figurae. Quaedam vero sunt
quae non dependent a materia nec secundum esse nec secundum rationem;
vel quia nunquam sunt in materia, ut Deus et aliae substantiae
separatae; vel quia non universaliter sunt in materia, ut substantia,
potentia et actus, et ipsum ens.
3. De huiusmodi
igitur est metaphysica: de his vero quae dependent a materia sensibili
secundum esse sed non secundum rationem, est mathematica: de his vero
quae dependent a materia non solum secundum esse sed etiam secundum
rationem, est naturalis, quae physica dicitur. Et quia omne quod
habet materiam mobile est, consequens est quod ens mobile sit subiectum
naturalis philosophiae. Naturalis enim philosophia de naturalibus
est; naturalia autem sunt quorum principium est natura; natura autem
est principium motus et quietis in eo in quo est; de his igitur quae
habent in se principium motus, est scientia naturalis.
4. Sed quia ea quae
consequuntur aliquod commune, prius et seorsum determinanda sunt, ne
oporteat ea multoties pertractando omnes partes illius communis
repetere; necessarium fuit quod praemitteretur in scientia naturali
unus liber, in quo tractaretur de iis quae consequuntur ens mobile in
communi; sicut omnibus scientiis praemittitur philosophia prima, in
qua determinatur de iis quae sunt communia enti inquantum est ens. Hic
autem est liber physicorum, qui etiam dicitur de physico sive naturali
auditu, quia per modum doctrinae ad audientes traditus fuit: cuius
subiectum est ens mobile simpliciter. Non dico autem corpus mobile,
quia omne mobile esse corpus probatur in isto libro; nulla autem
scientia probat suum subiectum: et ideo statim in principio libri de
caelo, qui sequitur ad istum, incipitur a notificatione corporis.
Sequuntur autem ad hunc librum alii libri scientiae naturalis, in
quibus tractatur de speciebus mobilium: puta in libro de caelo de
mobili secundum motum localem, qui est prima species motus; in libro
autem de generatione, de motu ad formam et primis mobilibus, scilicet
elementis, quantum ad transmutationes eorum in communi; quantum vero
ad speciales eorum transmutationes, in libro Meteororum; de mobilibus
vero mixtis inanimatis, in libro de mineralibus; de animatis vero, in
libro de anima et consequentibus ad ipsum.
5. Huic autem libro
praemittit philosophus prooemium, in quo ostendit ordinem procedendi in
scientia naturali. Unde duo facit: primo ostendit quod oportet
incipere a consideratione principiorum; secundo quod inter principia
oportet incipere a principiis universalioribus, ibi: innata autem et
cetera. Primo ergo ponit talem rationem. In omnibus scientiis quarum
sunt principia aut causae aut elementa, intellectus et scientia
procedit ex cognitione principiorum, causarum et elementorum; sed
scientia quae est de natura, habet principia, elementa et causas;
ergo in ea oportet incipere a determinatione principiorum. Quod autem
dicit intelligere, refertur ad definitiones; quod vero dicit scire,
ad demonstrationes. Nam sicut demonstrationes sunt ex causis, ita et
definitiones; cum completa definitio sit demonstratio sola positione
differens, ut dicitur in I Poster. Per hoc autem quod dicit
principia aut causas aut elementa, non intendit idem significare. Nam
causa est in plus quam elementum; elementum enim est ex quo componitur
res primo et est in eo, ut dicitur in V Metaphys., sicut litterae
sunt elementa locutionis, non autem syllabae: causae autem dicuntur ex
quibus aliqua dependent secundum suum esse vel fieri; unde etiam quae
sunt extra rem, vel quae sunt in re ex quibus non componitur res
primo, possunt dici causae, non tamen elementa. Principium vero
importat quendam ordinem alicuius processus; unde aliquid potest esse
principium, quod non est causa: sicut id unde incipit motus est
principium motus, non tamen causa; et punctum est principium lineae,
non tamen causa. Sic igitur per principia videtur intelligere causas
moventes et agentes, in quibus maxime attenditur ordo processus
cuiusdam; per causas autem videtur intelligere causas formales et
finales, a quibus maxime dependent res secundum suum esse et fieri;
per elementa vero proprie primas causas materiales. Utitur autem istis
nominibus disiunctim et non copulatim ad designandum quod non omnis
scientia per omnes causas demonstrat. Nam mathematica non demonstrat
nisi per causam formalem; metaphysica demonstrat per causam formalem et
finalem praecipue, et etiam agentem; naturalis autem per omnes
causas. Primam autem propositionem rationis inductae probat ex communi
opinione, sicut et in libro Poster.: quia tunc quilibet opinatur se
cognoscere aliquid, cum scit omnes causas eius a primis usque ad
ultimas. Nec oportet ut aliter accipiamus hic causas et elementa et
principia quam supra, ut Commentator vult, sed eodem modo. Dicit
autem usque ad elementa, quia id quod est ultimum in cognitione est
materia. Nam materia est propter formam; forma autem est ab agente
propter finem, nisi ipsa sit finis: ut puta dicimus quod propter
secare serra habet dentes, et ferreos oportet eos esse ut sint apti ad
secandum.
6. Deinde cum
dicit: innata autem etc., ostendit quod inter principia oportet
praedeterminare de universalioribus: et primo ostendit hoc per
rationem; secundo per quaedam signa, ibi: totum enim et cetera.
Circa primum ponit talem rationem. Innatum est nobis ut procedamus
cognoscendo ab iis quae sunt nobis magis nota, in ea quae sunt magis
nota naturae; sed ea quae sunt nobis magis nota, sunt confusa, qualia
sunt universalia; ergo oportet nos ab universalibus ad singularia
procedere.
7. Ad
manifestationem autem primae propositionis, inducit quod non sunt eadem
magis nota nobis et secundum naturam; sed illa quae sunt magis nota
secundum naturam, sunt minus nota secundum nos. Et quia iste est
naturalis modus sive ordo addiscendi, ut veniatur a nobis notis ad
ignota nobis; inde est quod oportet nos devenire ex notioribus nobis ad
notiora naturae. Notandum autem est quod idem dicit nota esse naturae
et nota simpliciter. Simpliciter autem notiora sunt, quae secundum se
sunt notiora. Sunt autem secundum se notiora, quae plus habent de
entitate: quia unumquodque cognoscibile est inquantum est ens. Magis
autem entia sunt, quae sunt magis in actu: unde ista maxime sunt
cognoscibilia naturae. Nobis autem e converso accidit, eo quod nos
procedimus intelligendo de potentia in actum; et principium cognitionis
nostrae est a sensibilibus, quae sunt materialia, et intelligibilia in
potentia: unde illa sunt prius nobis nota quam substantiae separatae,
quae sunt magis notae secundum naturam, ut patet in II Metaphys.
Non ergo dicit notiora naturae, quasi natura cognoscat ea; sed quia
sunt notiora secundum se et secundum propriam naturam. Dicit autem
notiora et certiora, quia in scientiis non quaeritur qualiscumque
cognitio, sed cognitionis certitudo. Ad intellectum autem secundae
propositionis, sciendum est quod confusa hic dicuntur quae continent in
se aliqua in potentia et indistincte. Et quia cognoscere aliquid
indistincte, medium est inter puram potentiam et actum perfectum,
ideo, dum intellectus noster procedit de potentia in actum, primo
occurrit sibi confusum quam distinctum; sed tunc est scientia completa
in actu, quando pervenitur per resolutionem ad distinctam cognitionem
principiorum et elementorum. Et haec est ratio quare confusa sunt
primo nobis nota quam distincta. Quod autem universalia sint confusa
manifestum est, quia universalia continent in se suas species in
potentia, et qui scit aliquid in universali scit illud indistincte;
tunc autem distinguitur eius cognitio, quando unumquodque eorum quae
continentur potentia in universali, actu cognoscitur: qui enim scit
animal, non scit rationale nisi in potentia. Prius autem est scire
aliquid in potentia quam in actu: secundum igitur hunc ordinem
addiscendi quo procedimus de potentia in actum, prius quoad nos est
scire animal quam hominem.
8. Contrarium autem
huic videtur esse quod dicit philosophus in I Poster., quod
singularia sunt magis nota quoad nos, universalia vero naturae sive
simpliciter. Sed intelligendum est quod ibi accipit singularia ipsa
individua sensibilia: quae sunt magis nota quoad nos, quia sensus
cognitio, quae est singularium, praecedit cognitionem intellectus in
nobis, quae est universalium. Sed quia cognitio intellectualis est
perfectior, universalia autem sunt intelligibilia in actu, non autem
singularia (cum sint materialia); simpliciter et secundum naturam
universalia sunt notiora. Hic autem singularia dicit non ipsa
individua, sed species; quae sunt notiores secundum naturam, utpote
perfectiores existentes et distinctam cognitionem habentes: genera vero
sunt prius nota quoad nos, utpote habentia cognitionem in potentia et
confusam. Sciendum autem quod Commentator aliter exponit. Dicit
enim quod ibi, innata autem est etc., vult ostendere philosophus
modum demonstrationis huius scientiae, quia scilicet demonstrat per
effectus et posteriora secundum naturam: ut sic quod ibi dicitur,
intelligatur de processu in demonstrando, et non in determinando. Cum
autem dicit, sunt autem nobis etc., intendit manifestare, secundum
eum, quae sunt magis nota quoad nos et minus nota secundum naturam,
scilicet composita simplicibus, intelligens composita per confusa.
Ultimo autem concludit quod procedendum est ab universalioribus ad
minus universalia, quasi quoddam corollarium. Unde patet quod eius
expositio non est conveniens, quia non coniungit totum ad unam
intentionem; et quia hic non intendit philosophus ostendere modum
demonstrationis huius scientiae, hoc enim faciet in secundo libro
secundum ordinem determinandi; iterum quia confusa non debent exponi
composita, sed indistincta; non enim posset concludi aliquid ex
universalibus, cum genera non componantur ex speciebus.
9. Deinde cum
dicit: totum enim etc., manifestat propositum per tria signa.
Quorum primum sumitur a toto integrali sensibili: et dicit quod totum
sensibile est notius secundum sensum; ergo et totum intelligibile est
notius secundum intellectum. Universale autem est quoddam totum
intelligibile, quia comprehendit multa ut partes, scilicet sua
inferiora; ergo universale est notius secundum intellectum quoad nos.
Videtur autem haec probatio inefficax, quia utitur toto et parte et
comprehensione aequivoce. Dicendum est autem quod totum integrale et
universale conveniunt in hoc, quod utrumque est confusum et
indistinctum. Sicuti enim qui apprehendit genus, non apprehendit
species distincte sed in potentia tantum, ita qui apprehendit domum,
nondum distinguit partes: unde cum ratione confusionis totum sit prius
cognitum quoad nos, eadem ratio est de utroque toto. Esse autem
compositum non est commune utrique toti: unde manifestum est quod
signanter dixit supra confusa, et non composita.
10. Deinde cum
dicit: sustinent autem etc., ponit aliud signum de toto integrali
intelligibili. Definitum enim se habet ad definientia quodammodo ut
totum integrale, inquantum actu sunt definientia in definito; sed
tamen qui apprehendit nomen, ut puta hominem aut circulum, non statim
distinguit principia definientia; unde nomen est sicut quoddam totum et
indistinctum, sed definitio dividit in singularia, idest distincte
ponit principia definiti. Videtur autem hoc esse contrarium ei quod
supra dixit; nam definientia videntur esse universaliora, quae dixit
prius esse nota nobis. Item si definitum esset notius nobis quam
definientia, non notificaretur nobis definitum per definitionem: nihil
enim notificatur nobis nisi ex magis notis nobis. Sed dicendum quod
definientia secundum se sunt prius nota nobis quam definitum; sed prius
est notum nobis definitum, quam quod talia sint definientia ipsius:
sicut prius sunt nota nobis animal et rationale quam homo; sed prius
est nobis notus homo confuse, quam quod animal et rationale sint
definientia ipsius.
11. Deinde cum
dicit: et pueri etc., ponit tertium signum sumptum ex universaliori
sensibili. Sicut enim universalius intelligibile est prius notum nobis
secundum intellectum, ut puta animal homine, ita communius sensibile
est prius notum nobis secundum sensum, ut puta hoc animal quam hic
homo. Et dico prius secundum sensum et secundum locum et secundum
tempus. Secundum locum quidem, quia cum aliquis a remotis videtur,
prius percipimus ipsum esse corpus quam esse animal, et hoc prius quam
quod sit homo, et ultimo quod sit Socrates. Et similiter secundum
tempus puer prius apprehendit hunc ut quendam hominem, quam ut hunc
hominem qui est Plato, qui est pater eius: et hoc est quod dicit,
pueri primum appellant omnes viros patres et feminas matres, sed
posterius determinant, idest determinate cognoscunt, unumquodque. Ex
quo manifeste ostenditur quod prius cognoscimus aliquid sub confusione
quam distincte.
|
|