|
1. Positis
opinionibus antiquorum philosophorum de principiis naturae, hic incipit
inquirere veritatem. Et primo inquirit eam per modum disputationis ex
probabilibus procedendo; secundo determinat veritatem per modum
demonstrationis, ibi: sic igitur nos dicamus et cetera. Circa primum
duo facit: primo inquirit de contrarietate principiorum; secundo de
numero eorum, ibi: consequens autem utique et cetera. Circa primum
tria facit: primo ponit opinionem antiquorum de contrarietate
principiorum; secundo inducit ad hoc rationem, ibi: et hoc
rationabiliter etc.; tertio ostendit quomodo philosophi se habebant in
ponendo contraria principia, ibi: usque quidem igitur et cetera.
2. Dicit ergo
primo quod omnes antiqui philosophi posuerunt contrarietatem in
principiis. Et hoc manifestat per tres opiniones philosophorum.
Quidam enim dixerunt quod totum universum sit unum ens immobile.
Quorum Parmenides dixit quod omnia sunt unum secundum rationem, sed
sunt plura secundum sensum; et inquantum sunt plura, ponebat in eis
contraria principia, scilicet calidum et frigidum, et attribuebat
calidum igni, frigidum vero terrae. Secunda vero opinio fuit
philosophorum naturalium qui posuerunt unum principium materiale
mobile: et dicebant quod ex eo fiebant alia secundum raritatem et
densitatem, et sic ponebant rarum et densum esse principia. Tertia
vero opinio est eorum qui posuerunt plura principia. Inter quos
Democritus posuit omnia fieri ex indivisibilibus corporibus, quae
quidem ad invicem coniuncta, in ipso contactu quoddam vacuum
relinquebant; et huiusmodi vacuitates vocabat poros, ut patet in I de
generatione. Sic igitur omnia corpora ponebat composita ex firmo et
inani, idest ex pleno et vacuo: unde plenum et vacuum dicebat esse
principia naturae; sed plenum attribuebat enti, vacuum vero non enti.
Item, licet corpora indivisibilia omnia essent unius naturae, tamen
ex eis dicebat constitui diversa secundum diversitatem figurae,
positionis et ordinis. Unde ponebat principia esse contraria quae sunt
in genere positionis, scilicet sursum et deorsum, ante et retro; et
contraria quae sunt in genere figurae, scilicet rectum, angulare et
circulare; et similiter contraria quae sunt in genere ordinis,
scilicet prius et posterius, de quibus non fit mentio in littera quia
manifesta sunt. Et sic concludit quasi inducendo quod omnes philosophi
posuerunt principia esse contraria secundum aliquem modum. De opinione
autem Anaxagorae et Empedoclis mentionem non fecit, quia eas superius
magis explicavit. Et tamen hi ponebant etiam quodammodo contrarietatem
in principiis, dicentes omnia fieri congregatione et segregatione,
quae conveniunt in genere cum raro et denso.
3. Deinde cum
dicit: et hoc rationabiliter etc., ponit probabilem rationem ad
ostendendum quod prima principia sunt contraria: quae talis est. Tria
videntur de ratione principiorum esse: primum quod non sint ex aliis;
secundum quod non sint ex alterutris; tertium quod omnia alia sint ex
eis. Sed haec tria conveniunt primis contrariis; ergo prima contraria
sunt principia. Ad intelligendum autem quid vocet prima contraria,
considerandum est quod quaedam contraria sunt quae ex aliis contrariis
causantur, sicut dulce et amarum causantur ex humido et sicco et calido
et frigido: sic autem non est procedere in infinitum, sed est devenire
ad aliqua contraria quae non causantur ex aliis contrariis, et haec
vocat prima contraria. His igitur primis contrariis tres praedictae
conditiones conveniunt principiorum. Ex eo enim quod prima sunt,
manifestum est quod non sunt ex aliis; ex eo vero quod contraria sunt,
manifestum est quod non sunt ex alterutris: quamvis enim frigidum fiat
ex calido inquantum id quod prius est calidum postea fit frigidum,
tamen ipsa frigiditas nunquam fit ex caliditate, ut postea dicetur.
Tertium vero, qualiter omnia fiant ex contrariis, oportet diligentius
investigare.
4. Ad hoc igitur
ostendendum, praemittit primo quod neque actio neque passio potest
accidere inter contingentia, idest inter ea quae contingunt simul
esse: vel inter contingentia, idest inter quaecumque indeterminata.
Neque quodlibet fit ex quolibet, sicut Anaxagoras dixit, nisi forte
secundum accidens. Et hoc manifestatur primo in simplicibus. Album
enim non fit ex musico nisi forte secundum accidens, inquantum musico
accidit esse album vel nigrum; sed album fit per se ex non albo, et
non ex quocumque non albo, sed ex non albo quod est nigrum vel medius
color: et similiter musicum ex non musico; et non ex quocumque non
musico sed ex opposito, quod dicitur immusicum, idest quod est natum
habere musicam et non habet, vel ex quocumque medio inter ea. Et
eadem ratione non corrumpitur aliquid primo et per se in quodcumque
contingens: sicut album non corrumpitur in musicum nisi per accidens,
sed corrumpitur per se in non album; et non in quodcumque non album,
sed in nigrum aut in medium colorem. Et idem dicit de corruptione
musici et de aliis similibus. Et huius ratio est, quia omne quod fit
et corrumpitur, non est antequam fiat, nec est postquam corrumpitur:
unde oportet quod id quod per se aliquid fit, et in quod per se aliquid
corrumpitur, tale sit quod in sua ratione includat non esse eius quod
fit vel corrumpitur. Et similiter manifestat hoc in compositis. Et
dicit quod similiter se habet in compositis sicut in simplicibus; sed
magis latet in compositis, quia opposita compositorum non sunt
nominata, sicut opposita simplicium; oppositum enim domus non est
nominatum, sicut oppositum albi: unde si reducantur ad aliqua
nominata, erit manifestum. Nam omne compositum consistit in aliqua
consonantia; consonans autem fit ex inconsonanti, et inconsonans ex
consonanti; et similiter consonans corrumpitur in inconsonantiam, non
in quamcumque, sed in oppositam. Inconsonantia autem potest dici vel
secundum ordinem tantum, vel secundum compositionem. Aliquod enim
totum consistit in consonantia ordinis, sicut exercitus, aliquod vero
in consonantia compositionis, sicut domus; et eadem ratio est de
utroque. Et manifestum est quod omnia composita fiunt similiter ex
incompositis, sicut domus fit ex incompositis, et figuratum ex
infiguratis; et in omnibus his nihil attenditur nisi ordo et
compositio. Sic igitur quasi per inductionem manifestum est quod omnia
quae fiunt vel corrumpuntur, fiunt ex contrariis vel mediis, vel
corrumpuntur in ea. Media autem fiunt ex contrariis, sicut colores
medii ex albo et nigro: unde concludit quod omnia quae fiunt secundum
naturam, vel ipsa sunt contraria, sicut album et nigrum, vel fiunt ex
contrariis, sicut media. Et hoc est principale intentum quod intendit
concludere, scilicet quod omnia fiunt ex contrariis, quod erat tertia
conditio principiorum.
5. Deinde cum
dicit: usque quidem igitur etc., ostendit hic philosophus quomodo se
habuerunt philosophi in ponendo principia esse contraria: et primo
quomodo se habuerunt quantum ad motivum positionis; secundo quomodo se
habuerunt quantum ad ipsam positionem, ibi: differunt autem ab invicem
et cetera. Dicit ergo primo quod, sicut supra dictum est, multi
philosophorum secuti sunt veritatem usque ad hoc, quod ponerent
principia esse contraria. Quod quidem licet vere ponerent, non tamen
quasi ab aliqua ratione moti hoc ponebant, sed sicut ab ipsa veritate
coacti. Verum enim est bonum intellectus, ad quod naturaliter
ordinatur: unde sicut res cognitione carentes moventur ad suos fines
absque ratione, ita interdum intellectus hominis quadam naturali
inclinatione tendit in veritatem, licet rationem veritatis non
percipiat.
6. Deinde cum
dicit: differunt autem ab invicem etc., ostendit quomodo praedicti
philosophi se habebant in ipsa positione. Et circa hoc duo facit:
primo ostendit quomodo differebant in ponendo principia esse contraria;
secundo quomodo simul differebant et conveniebant, ibi: quare est
eadem dicere et cetera. Dicit ergo primo quod philosophi, ponentes
principia esse contraria, dupliciter differebant. Primo quidem quia
aliqui eorum rationabiliter ponentes, accipiebant pro principiis priora
contraria; alii vero minus provide considerantes, accipiebant
posteriora contraria ut principia. Et eorum qui accipiebant priora
contraria, quidam attendebant ad ea quae erant notiora secundum
rationem; quidam vero ad ea quae sunt notiora secundum sensum. Vel
potest dici quod per hanc secundam differentiam assignatur ratio primae
differentiae: nam ea quae sunt notiora secundum rationem, sunt priora
simpliciter; quae vero sunt notiora secundum sensum, sunt posteriora
simpliciter et priora quoad nos. Manifestum est autem quod oportet
principia esse prima. Unde illi qui iudicabant prius secundum id quod
est notius rationi, ponebant principia contraria priora simpliciter:
qui vero iudicabant prius secundum id quod est notius sensui, ponebant
principia posteriora simpliciter. Unde quidam ponebant prima principia
calidum et frigidum, alii vero humidum et siccum: et utraque sunt
notiora secundum sensum. Tamen calidum et frigidum, quae sunt
qualitates activae, sunt priora humido et sicco, quae sunt qualitates
passivae: quia activum est prius naturaliter passivo. Alii vero
posuerunt principia notiora secundum rationem. Quorum aliqui posuerunt
principia parem et imparem, scilicet Pythagorici, existimantes
substantiam omnium esse numeros, et quod omnia componuntur ex pari et
impari sicut ex forma et materia: nam pari attribuebant infinitatem et
alteritatem propter eius divisibilitatem, impari vero tribuebant
finitatem et identitatem propter suam indivisionem. Quidam vero
posuerunt causas generationis et corruptionis discordiam et concordiam,
scilicet sequaces Empedoclis, quae sunt etiam notiora secundum
rationem. Unde patet quod in istis positionibus apparet praedicta
diversitas.
7. Deinde cum
dicit: quare est eadem dicere etc., ostendit quomodo in differentia
praedictarum opinionum est etiam quaedam convenientia, concludens ex
praedictis quod quodammodo antiqui philosophi dixerunt eadem principia
et quodammodo altera: altera quidem secundum quod diversi diversa
contraria assumpserunt, sicut dictum est; eadem vero secundum
analogiam, idest proportionem, quia principia accepta ab omnibus
habent eandem proportionem. Et hoc tripliciter. Primo quidem quia
quaecumque principia accipiuntur ab eis, se habent ad invicem ut
contraria: et hoc est quod dicit, quod omnes accipiunt principia ex
eadem coordinatione, scilicet contrariorum; omnes enim accipiunt
contraria pro principiis, sed tamen diversa. Nec est mirum si ex
coordinatione contrariorum diversa accipiantur principia; quia inter
contraria quaedam sunt continentia, ut priora et communiora, et
quaedam contenta, ut posteriora et minus communia. Iste est igitur
unus modus quo similiter dicunt, inquantum omnes accipiunt principia ex
ordine contrariorum. Alius modus in quo conveniunt secundum analogiam
est, quod quaecumque principia accipiuntur ab eis, unum eorum se habet
ut melius et aliud ut peius; sicut concordia vel plenum vel calidum ut
melius, discordia vero vel vacuum vel frigidum ut peius; et sic est
considerare in aliis. Et hoc ideo est, quia semper alterum
contrariorum habet privationem admixtam: principium enim contrarietatis
est oppositio privationis et habitus, ut dicitur in X Metaphys.
Tertio modo conveniunt secundum analogiam in hoc quod omnes accipiunt
principia notiora: sed quidam notiora secundum rationem, quidam vero
secundum sensum. Cum enim ratio sit universalis, sensus vero
particularis, universalia sunt notiora secundum rationem, ut magnum et
parvum; singularia vero secundum sensum, ut rarum et densum, quae
sunt minus communia. Et sic ultimo quasi epilogando concludit quod
principaliter intendit, scilicet quod principia sunt contraria.
|
|