|
1. Postquam
inquisivit philosophus de contrarietate principiorum, hic incipit
inquirere de numero eorum. Et circa hoc tria facit: primo movet
quaestionem; secundo excludit ea quae non cadunt sub quaestione, ibi:
unum quidem etc.; tertio prosequitur quaestionem, ibi: quoniam autem
finita et cetera. Dicit ergo primo quod post inquisitionem de
contrarietate principiorum, consequens est inquirere de numero eorum,
utrum scilicet sint duo aut tria aut plura.
2. Deinde cum
dicit: unum quidem enim etc., excludit ea quae non cadunt sub
quaestione: et primo quod non sit tantum unum principium; secundo quod
non sint infinita, ibi: infinita autem non et cetera. Dicit ergo
primo quod impossibile est esse unum principium tantum. Ostensum est
enim quod principia sunt contraria; sed contraria non sunt unum
tantum, quia nihil est sibi ipsi contrarium; ergo principia non sunt
unum tantum.
3. Deinde cum
dicit: infinita autem non etc., ostendit quod non sunt infinita
principia quatuor rationibus: quarum prima talis est. Infinitum
inquantum huiusmodi est ignotum; si igitur principia sunt infinita,
oportet ea esse ignota: sed ignoratis principiis, ignorantur ea quae
sunt ex eis; ergo sequitur quod nihil in mundo possit sciri.
4. Secundam
rationem ponit ibi: et est una contrarietas etc.: quae talis est.
Principia oportet esse prima contraria, ut supra ostensum est; prima
autem contraria sunt primi generis, quod est substantia; substantia
autem, cum sit unum genus, habet unam primam contrarietatem: prima
enim contrarietas cuiuslibet generis est primarum differentiarum, per
quas dividitur genus; ergo non sunt infinita principia.
5. Tertiam
rationem ponit ibi: et quod contingit etc.: quae talis est. Quod
potest fieri per finita, magis est ponendum per finita fieri quam per
infinita; sed ratio omnium quae fiunt secundum naturam, assignatur
secundum Empedoclem per principia finita, sicut per Anaxagoram per
principia infinita; ergo non est ponendum principia esse infinita.
6. Quartam
rationem ponit ibi: amplius sunt alia etc.: quae talis est.
Principia sunt contraria, si igitur principia sunt infinita, oportet
omnia contraria esse principia. Sed non omnia contraria sunt
principia. Quod patet ex duobus: primo quidem quia principia oportet
esse prima contraria, non autem omnia contraria sunt prima, cum
quaedam sint aliis priora; secundo quia principia non debent esse ex
alterutris, ut supra dictum est, contraria autem quaedam fiunt ex
alterutris, ut dulce et amarum, et album et nigrum. Non ergo
principia sunt infinita. Et sic ultimo concludit quod principia non
sunt unum tantum, neque infinita.
7. Considerandum
est autem quod philosophus hic disputative procedit ex probabilibus.
Unde assumit ea quae videntur pluribus, quae non possunt esse falsa
secundum totum, sed sunt secundum partem vera. Verum est igitur
quodammodo quod contraria fiunt ex invicem, ut supra dictum est, si
sumatur subiectum cum contrariis; quia id quod est album, postea fit
nigrum: sed tamen ipsa albedo non convertitur in nigredinem. Sed
quidam antiquorum ponebant quod nec etiam coassumendo subiectum, prima
contraria fiunt ex invicem: unde Empedocles negabat elementa fieri ex
invicem. Et ideo Aristoteles hic signanter non dicit calidum fieri ex
frigido, sed dulce ex amaro et album ex nigro.
8. Deinde cum
dicit: quoniam autem finita etc., prosequitur illud quod erat in
quaestione, scilicet in quo numero sint principia. Et circa hoc duo
facit: primo ostendit quod non sunt duo tantum principia, sed tria;
secundo ostendit quod non sunt plura, ibi: plura autem tribus et
cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit per rationes non esse
tantum duo principia, sed oportere addi tertium; secundo ostendit quod
in hoc etiam antiqui philosophi convenerunt, ibi: unde si aliquis
priorem et cetera.
9. Circa primum:
ponit tres rationes. Dicit ergo primo quod cum ostensum sit quod
principia sunt contraria, et ita non possit esse tantum unum
principium, sed duo ad minus; nec iterum sint infinita principia;
restat considerandum utrum sint duo tantum, vel plura duobus. Quantum
enim ad hoc quod supra ostensum est, quod contraria sunt principia,
videtur quod sint duo tantum principia; quia contrarietas est inter duo
extrema. Sed in hoc deficiet aliquis, idest dubitabit. Oportet enim
quod ex principiis fiant alia, ut supra dictum est: si autem sint
tantum duo contraria principia, non videtur quomodo ex illis duobus
possint omnia fieri. Non enim potest dici quod unum eorum facit
aliquid ex reliquo: non enim densitas nata est convertere ipsam
raritatem in aliquid, neque raritas densitatem. Et similiter est de
qualibet alia contrarietate: non enim concordia movet discordiam et
facit aliquid ex ipsa, neque e converso. Sed utrumque contrariorum
transmutat aliquod tertium, quod est subiectum utriusque. Calidum
enim non facit esse calidam ipsam frigiditatem, sed subiectum
frigiditatis: nec e converso. Videtur ergo quod oporteat poni aliquod
tertium, quod sit subiectum contrariorum, ad hoc quod ex contrariis
alia possint fieri. Nec refert quantum ad praesens pertinet, utrum
illud subiectum sit unum vel plura. Quidam enim posuerunt plura
principia materialia, ex quibus praeparant naturam entium: non enim
dicebant esse naturam rerum nisi materiam, ut infra in secundo
dicetur.
10. Secundam
rationem ponit ibi: adhuc autem etc.: et dicit quod nisi contrariis
quae ponuntur esse principia, supponatur aliquid aliud, surget maior
dubitatio quam praemissa. Primum enim principium non potest esse
accidens aliquod de subiecto dictum: cum enim subiectum sit principium
accidentis quod de eo praedicatur, et sit eo prius naturaliter,
sequeretur si primum principium esset accidens de subiecto praedicatum,
quod principii esset principium, et quod primo esset aliquid prius.
Sed si ponamus sola contraria esse principia, oportet principium esse
aliquod accidens de subiecto dictum: quia nullius rei substantia est
contraria alteri, sed contrarietas solum est inter accidentia.
Relinquitur igitur quod non possunt sola contraria esse principia.
Considerandum autem quod in hac ratione utitur praedicato pro
accidente, quia praedicatum designat formam subiecti, antiqui autem
credebant omnes formas esse accidentia; hic autem procedit disputative
ex propositionibus probabilibus quae erant apud antiquos famosae.
11. Tertiam
rationem ponit ibi: amplius non esse etc.: quae talis est. Omne
quod non est principium, oportet esse ex principiis: si igitur sola
contraria sint principia, sequetur, cum substantia non sit contraria
substantiae, quod substantia sit ex non substantiis; et sic quod non
est substantia sit prius quam substantia, quia quod est ex aliquibus
est posterius eis. Hoc autem est impossibile: nam primum genus entis
est substantia, quae est ens per se. Non igitur potest esse quod sola
contraria sint principia; sed oportet ponere aliquid aliud tertium.
12. Deinde cum
dicit: unde si aliquis etc., ostendit quomodo ad hoc etiam
concordabat positio philosophorum. Et circa hoc duo facit: primo
ostendit quomodo ponebant unum materiale principium; secundo quomodo
ponebant praeter hoc duo principia contraria, ibi: sed omnes unum hoc
et cetera. Considerandum est autem circa primum, quod philosophus in
praecedentibus more disputantium visus est opponere ad utramque partem
oppositam. Nam primo probavit quod principia sunt contraria; et nunc
induxit rationes ad probandum quod contraria non sufficiunt ad hoc quod
ex eis generentur res. Et quia rationes disputativae verum concludunt
secundum aliquid, licet non secundum totum, ex utrisque rationibus
unam veritatem concludit. Et dicit quod si aliquis putet veram esse
priorem rationem, quae probabat principia esse contraria, et hanc
immediate positam, quae probat contraria principia non posse
sufficere; ad salvandum utramque necesse est dicere quod quoddam
tertium subsit contrariis, sicut dixerunt ponentes totum universum esse
naturam quandam unam, intelligentes per naturam materiam, sicut aquam
aut ignem aut aerem aut medium horum, ut vaporem aut aliud huiusmodi.
Et magis videtur de medio. Hoc enim tertium accipitur ut subiectum
contrariis, et quodammodo ut distinctum ab eis: unde illud quod minus
habet de contrarietate, convenientius ponitur tertium principium
praeter contraria. Ignis enim et terra et aer et aqua habent
contrarietatem annexam, scilicet calidi et frigidi, humidi et sicci:
unde non irrationabiliter faciunt subiectum aliquid alterum ab his, in
quo minus est de excellentia contrariorum. Post hos autem melius
dixerunt qui posuerunt aerem principium: quia in aere inveniuntur
qualitates contrariae minus sensibiles. Post hos qui posuerunt aquam.
Qui vero posuerunt ignem, pessime dixerunt quantum ad hoc, quod ignis
habet qualitatem contrariam maxime sensibilem et magis activam, quia in
ipso est excellentia calidi: quamvis si comparentur elementa secundum
subtilitatem, melius videantur dixisse qui posuerunt ignem principium,
ut alibi dicitur; quia quidquid est subtilius, videtur esse simplicius
et prius. Unde terram nullus posuit principium propter sui
grossitiem.
13. Deinde cum
dicit: sed omnes unum hoc etc., ostendit quomodo cum uno materiali
principio posuerunt principia contraria. Et dicit quod omnes ponentes
unum materiale principium, dicebant illud figurari vel formari
contrariis quibusdam, ut raritate et densitate, quae reducuntur ad
magnum et parvum, et ad excellentiam et defectum. Et sic hoc quod
Plato posuit, quod unum et magnum et parvum sint principia rerum,
fuit etiam opinio antiquorum naturalium, sed differenter. Nam antiqui
considerantes quod una materia variatur per diversas formas, posuerunt
duo ex parte formae, quae est principium agendi, et unum ex parte
materiae, quae est principium patiendi: sed Platonici, considerantes
quomodo in una specie distinguuntur multa individua secundum divisionem
materiae, posuerunt unum ex parte formae, quae est principium
activum, et duo ex parte materiae, quae est principium passivum. Et
sic concludit principale intentum, scilicet quod praemissa et similia
considerantibus rationabile videbitur quod sint tria naturae principia.
Et hoc dicit designans ex probabilibus processisse.
14. Deinde cum
dicit: plura autem tribus etc., ostendit quod non sunt plura
principia tribus, duabus rationibus: quarum prima talis est. Quod
potest fieri per pauciora, superfluum est si fiat per plura; sed tota
generatio rerum naturalium potest compleri ponendo unum principium
materiale et duo formalia, quia ad patiendum sufficit unum materiale
principium. Sed si essent quatuor principia contraria, et duae primae
contrarietates, oporteret quod utraque contrarietas haberet aliud et
aliud subiectum: quia unum subiectum videtur esse primo unius
contrarietatis. Et sic, si duobus contrariis positis et uno
subiecto, possunt res fieri ad invicem, superfluum videtur quod
ponatur alia contrarietas. Non igitur ponenda sunt plura quam tria
principia.
15. Secundam
rationem ponit ibi: simul autem etc.: quae talis est. Si plura sunt
principia quam tria, oportet esse plures primas contrarietates. Sed
hoc est impossibile, quia prima contrarietas videtur esse primi
generis, quod est unum, scilicet substantia. Unde omnia contraria
quae sunt in genere substantiae non differunt genere, sed se habent
secundum prius et posterius; quia in uno genere est tantum una
contrarietas, scilicet prima, eo quod omnes aliae contrarietates
videntur reduci ad unam primam; sunt enim aliquae primae differentiae
contrariae quibus dividitur genus. Ergo videtur quod non sint plura
principia quam tria. Considerandum est autem quod utrumque
probabiliter dictum est, scilicet et quod in substantiis non sit
contrarietas, et quod in substantiis sit una contrarietas prima. Si
enim accipiatur ipsum quod est substantia, nihil est ei contrarium: si
vero accipiantur formales differentiae in genere substantiae,
contrarietas in eis invenitur.
16. Ultimo autem
quasi epilogando concludit, quod neque sit unum tantum principium neque
plura duobus vel tribus. Sed utrum horum sit verum, habet multam
dubitationem, sicut ex praemissis patet, scilicet utrum sint duo
tantum vel tria.
|
|