|
1. Postquam
philosophus processit ad investigandum numerum principiorum
disputative, hic incipit determinare veritatem. Et dividitur in
partes duas: in prima determinat veritatem; in secunda ex veritate
determinata excludit dubitationes et errores antiquorum, ibi: quod
autem singulariter et cetera. Prima dividitur in duas: in prima
ostendit quod in quolibet fieri naturali tria inveniuntur; in secunda
ex hoc ostendit tria esse principia, ibi: manifestum igitur quod et
cetera. Circa primum duo facit: primo dicit de quo est intentio;
secundo prosequitur intentum, ibi: dicimus enim fieri et cetera.
2. Quia ergo supra
dixerat quod multam habet dubitationem utrum sint tantum duo naturae
principia vel tria, concludit quod de hoc dicendum est, primo
considerantes de generatione vel factione in communi ad omnes species
mutationis. In qualibet enim mutatione invenitur quoddam fieri, sicut
quod alteratur de albo in nigrum, de albo fit non album, et de non
nigro fit nigrum; et similiter est in aliis mutationibus. Et rationem
ordinis assignat, quia necesse est primo dicere communia, et postea
speculari ea quae propria sunt circa unumquodque, sicut in principio
libri dictum est.
3. Deinde cum
dicit: dicimus enim fieri etc., prosequitur propositum. Et circa
hoc duo facit: primo enim praemittit quaedam quae necessaria sunt ad
propositum ostendendum; secundo ostendit propositum, ibi:
determinatis autem his et cetera. Circa primum duo facit: primo
praemittit quandam divisionem; secundo ostendit differentias inter
partes divisionis, ibi: horum autem et cetera.
4. Dicit ergo
primo quod, cum in quolibet fieri aliud dicatur fieri ex alio, quantum
ad fieri secundum esse substantiale, vel alterum ex altero, quantum ad
fieri secundum esse accidentale, propter hoc quod omnis mutatio habet
duos terminos; dupliciter contingit hoc dicere, eo quod termini
alicuius factionis vel mutationis possunt accipi ut simplices vel
compositi. Et hoc sic exponitur. Aliquando enim dicimus homo fit
musicus, et tunc duo termini factionis sunt simplices; et similiter
quando dicimus quod non musicum fit musicum: sed quando dicimus non
musicus homo fit musicus homo, tunc uterque terminorum est compositus.
Quia cum fieri attribuitur homini vel non musico, uterque est
simplex; et sic id quod fit, idest cui attribuitur fieri,
significatur fieri ut simplex; id vero in quod terminatur ipsum fieri,
quod significatur fieri ut simplex, est musicum; ut cum dico homo fit
musicus, vel non musicus fit musicus. Sed tunc utrumque significatur
fieri ut compositum (scilicet et quod fit, idest id cui attribuitur
fieri, et quod factum est, idest id ad quod terminatur fieri), cum
dicimus non musicus homo fit musicus, tunc enim est compositio ex parte
subiecti tantum, et simplicitas ex parte praedicati: sed cum dico non
musicus homo fit musicus homo, tunc est compositio ex parte utriusque.
5. Deinde cum
dicit: horum autem etc., ostendit duas differentias inter praedicta.
Quarum prima est quod in quibusdam praemissorum utimur duplici modo
loquendi, scilicet quod hoc fit hoc, et ex hoc fit hoc: dicimus enim
quod non musicum fit musicum, et ex non musico fit musicum. Sed non
in omnibus sic dicitur: non enim dicitur ex homine fit musicus, sed
homo fit musicus. Secundam differentiam ponit ibi: eorum autem quae
fiunt et cetera. Et dicit quod cum duobus simplicibus attribuitur
fieri, scilicet subiecto et opposito, alterum istorum est permanens et
alterum non permanens. Quia cum aliquis iam factus est musicus,
permanet homo, sed tamen non permanet oppositum; sive sit negative
oppositum, ut non musicum, sive privative aut contrarie, ut
immusicum. Neque etiam compositum ex subiecto et opposito permanet:
non enim permanet homo non musicus postquam homo factus est musicus.
Et tamen istis tribus attribuebatur fieri: dicebatur enim quod homo
fit musicus, et non musicus fit musicus, et homo non musicus fit
musicus: quorum trium solum primum manet completa factione, alia vero
duo non manent.
6. Deinde cum
dicit: determinatis autem his etc., ex suppositione praemissorum
ostendit propositum, scilicet quod in qualibet factione naturali
inveniantur tria. Et circa hoc tria facit: primo enumerat duo quae
inveniuntur in qualibet factione naturali; secundo probat quod
supposuerat, ibi: et hoc quidem permanet etc.; tertio concludit
propositum, ibi: quare ostensum ex dictis et cetera.
7. Dicit ergo
primo quod, suppositis praemissis, si quis voluerit considerare in
omnibus quae fiunt secundum naturam, hoc accipiet, quod semper oportet
subiici aliquid cui attribuitur fieri: et illud, licet sit unum numero
vel subiecto, tamen specie vel ratione non est idem. Cum enim
attribuitur homini quod fiat musicus, homo quidem est unum subiecto,
sed duo ratione: non enim est idem homo secundum rationem et non
musicus. Tertium autem non ponit, scilicet quod in generatione
necesse est aliquid generari, quoniam illud manifestum est.
8. Deinde cum
dicit: et hoc quidem permanet etc., probat duo quae supposuerat:
primo quod subiectum cui attribuitur fieri, sit duo ratione; secundo
quod oporteat in quolibet fieri supponi subiectum, ibi: multipliciter
autem et cetera. Primum ostendit dupliciter. Primo quidem per hoc
quod in subiecto cui attribuitur fieri, est aliquid quod permanet et
aliquid quod non permanet: quia id quod non est oppositum termino
factionis, permanet, homo enim permanet quando fit musicus; sed non
musicum non permanet, neque compositum, ut homo non musicus. Et ex
hoc apparet quod homo et non musicus non sunt idem ratione, cum unum
permaneat et aliud non.
9. Secundo ibi:
sed ex aliquo etc., ostendit idem alio modo; quia in non
permanentibus magis dicitur ex hoc fit hoc quam hoc fit hoc (licet
tamen et hoc possit dici, sed non ita proprie): dicimus enim quod ex
non musico fit musicus. Dicimus etiam quod non musicus fit musicus,
sed hoc est per accidens, inquantum scilicet id cui accidit esse non
musicum, fit musicum. Sed in permanentibus non sic dicitur: non enim
dicimus quod ex homine fit musicus, sed quod homo fit musicus.
Quandoque tamen in permanentibus dicimus ex hoc fit hoc, sicut dicimus
quod ex aere fit statua: sed hoc contingit quia nomine aeris
intelligimus infiguratum, et ita dicitur hoc ratione privationis
intellectae. Et licet ex hoc fieri hoc dicamus in permanentibus,
magis tamen utrumque contingit in non permanentibus dici, et hoc fit
hoc et ex hoc fit hoc; sive non permanens accipiatur oppositum, sive
compositum ex opposito et subiecto. Ex hoc ergo ipso quod diverso modo
loquendi utimur circa subiectum et oppositum, manifestum fit quod
subiectum et oppositum, ut homo et non musicus, etsi sint idem
subiecto, sunt duo tamen ratione.
10. Deinde cum
dicit: multipliciter autem cum dicatur etc., ostendit alterum quod
supposuerat, scilicet quod in omni factione naturali oporteat esse
subiectum. Et hoc quidem per rationem probare pertinet ad
metaphysicum, unde probatur in VII Metaphys.; sed hic probat
tantum per inductionem: et primo ex parte eorum quae fiunt; secundo ex
parte modorum fiendi, ibi: fiunt autem quae fiunt et cetera. Dicit
ergo primo quod, cum fieri dicatur multipliciter, fieri simpliciter
est solum fieri substantiarum; sed alia dicuntur fieri secundum quid.
Et hoc ideo, quia fieri importat initium essendi; ad hoc ergo quod
aliquid fiat simpliciter, requiritur quod prius non fuerit
simpliciter, quod accidit in iis quae substantialiter fiunt. Quod
enim fit homo, non solum prius non fuit homo, sed simpliciter verum
est dicere ipsum non fuisse: cum autem homo fit albus, non est verum
dicere quod prius non fuerit, sed quod prius non fuerit talis. In his
igitur quae fiunt secundum quid, manifestum est quod indigent
subiecto: nam quantitas et qualitas et alia accidentia, quorum est
fieri secundum quid, non possunt esse sine subiecto; solius enim
substantiae est non esse in subiecto. Sed etiam in substantiis, si
quis consideret, manifestum fit quod fiunt ex subiecto: videmus enim
quod plantae et animalia fiunt ex semine.
11. Deinde cum
dicit: fiunt autem quae fiunt etc., ostendit idem inducendo per modos
fiendi. Et dicit quod eorum quae fiunt, quaedam fiunt
transfiguratione, sicut statua fit ex aere; quaedam vero fiunt
appositione, ut patet in omnibus augmentatis, sicut fluvius fit ex
multis rivis; alia vero fiunt abstractione, sicut ex lapide fit per
sculpturam imago Mercurii; quaedam vero fiunt compositione, sicut
domus; quaedam vero fiunt alteratione, sicut ea quorum materia
alteratur, sive fiant secundum naturam sive secundum artem: et in
omnibus his apparet quod fiunt ex aliquo subiecto. Unde manifestum est
quod omne quod fit, fit ex subiecto. Sed advertendum est quod
artificialia connumeravit inter ea quae fiunt simpliciter (quamvis
formae artificiales sint accidentia), quia artificialia quodammodo
sunt in genere substantiae per suam materiam: vel propter opinionem
antiquorum, qui similiter aestimabant naturalia ut artificialia, ut in
secundo dicetur.
12. Deinde cum
dicit: quare ostensum ex dictis etc., concludit propositum: et dicit
ostensum esse ex dictis quod id cui attribuitur fieri, semper est
compositum. Et cum in qualibet factione sit id ad quod terminatur
fieri, et id cui attribuitur fieri, quod est duplex, scilicet
subiectum et oppositum; manifestum est quod in quolibet fieri sunt
tria, scilicet subiectum et terminus factionis et oppositum eius;
sicut cum homo fit musicus, oppositum est non musicum, et subiectum
est homo, et musicus est terminus factionis. Et similiter infiguratio
et informitas et inordinatio sunt opposita, sed aes et aurum et lapides
sunt subiecta in artificialibus.
|
|