|
1. Postquam
philosophus ostendit quod in quolibet fieri naturali tria inveniuntur,
hic ex praemissis intendit ostendere quot sunt principia naturae. Et
circa hoc duo facit: primo ostendit propositum; secundo recapitulando
ostendit quae dicta sunt, et quae restant dicenda, ibi: primum quidem
igitur dictum et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit tria
naturae principia; secundo notificat ea, ibi: subiecta autem natura
et cetera. Circa primum tria facit: primo ostendit veritatem de
principiis naturae; secundo ex veritate ostensa solvit praemissas de
principiis dubitationes, ibi: unde est quod sicut duo etc.; tertio,
quia ab antiquis dictum est quod principia sunt contraria, ostendit
utrum semper requirantur contraria vel non, ibi: quot quidem igitur et
cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit duo esse principia
naturae per se; secundo ostendit tertium esse principium naturae per
accidens, ibi: est autem subiectum et cetera.
2. Circa primum
utitur tali ratione. Illa dicuntur esse principia et causae rerum
naturalium, ex quibus sunt et fiunt per se, et non secundum accidens;
sed omne quod fit, est et fit ex subiecto et forma; ergo subiectum et
forma sunt per se causae et principia omnis eius quod fit secundum
naturam. Quod autem id quod fit secundum naturam, fit ex subiecto et
forma, probat hoc modo. Ea in quae resolvitur definitio alicuius
rei, sunt componentia rem illam; quia unumquodque resolvitur in ea ex
quibus componitur. Sed ratio eius quod fit secundum naturam,
resolvitur in subiectum et formam: nam ratio hominis musici resolvitur
in rationem hominis et in rationem musici; si quis enim velit definire
hominem musicum, oportet quod assignet definitionem hominis et musici.
Ergo id quod fit secundum naturam, est et fit ex subiecto et forma.
Et notandum est quod hic intendit inquirere principia non solum
fiendi, sed etiam essendi: unde signanter dicit ex quibus primis sunt
et fiunt. Et dicit ex quibus primis, idest per se et non secundum
accidens. Per se ergo principia omnis quod fit secundum naturam, sunt
subiectum et forma.
3. Deinde cum
dicit: est autem subiectum etc., addit tertium principium per
accidens. Et dicit quod licet subiectum sit unum numero, tamen specie
et ratione est duo, ut supra dictum est; quia homo et aurum et omnis
materia numerum quendam habet. Est enim ibi considerare ipsum
subiectum, quod est aliquid positive, ex quo fit aliquid per se et non
per accidens, ut hoc quod est homo et aurum; et est ibi considerare id
quod accidit ei, scilicet contrarietatem et privationem, ut immusicum
et infiguratum. Tertium autem est species vel forma, sicut ordinatio
est forma domus, vel musica hominis musici, vel aliquod aliorum quae
hoc modo praedicantur. Sic igitur forma et subiectum sunt principia
per se eius quod fit secundum naturam; sed privatio vel contrarium est
principium per accidens, inquantum accidit subiecto; sicut dicimus
quod aedificator est causa activa domus per se, sed musicum est causa
activa domus per accidens, inquantum accidit aedificatori esse
musicum. Et sic homo est causa per se, ut subiectum, hominis
musici; sed non musicum est causa et principium eius per accidens.
4. Posset autem
aliquis obiicere quod privatio non accidit subiecto quando est sub
forma; et sic privatio non est principium essendi per accidens. Et
ideo dicendum quod materia nunquam est sine privatione: quia quando
habet unam formam, est cum privatione alterius formae. Et ideo dum
est in fieri aliquid quod fit (ut homo musicus), in subiecto quando
nondum habet formam, est privatio ipsius musicae; et ideo principium
per accidens hominis musici in fieri est non musicum; hoc enim accidit
homini dum fit musicus. Sed quando iam advenit ei haec forma,
adiungitur ei privatio alterius formae; et sic privatio formae
oppositae est principium per accidens in essendo. Patet ergo secundum
intentionem Aristotelis quod privatio, quae ponitur principium naturae
per accidens, non est aliqua aptitudo ad formam, vel inchoatio
formae, vel aliquod principium imperfectum activum, ut quidam dicunt,
sed ipsa carentia formae vel contrarium formae, quod subiecto accidit.
5. Deinde cum
dicit: unde est etc., solvit secundum determinatam veritatem
dubitationes omnes praecedentes. Et concludit ex praedictis quod
quodammodo dicendum est esse duo principia, scilicet per se; et
quodammodo tria, si coassumatur principium per accidens cum principiis
per se. Et quodammodo sunt principia contraria, ut si aliquis
accipiat musicum et non musicum, calidum et frigidum, consonans et
inconsonans; et quodammodo principia non sunt contraria, scilicet si
accipiantur sine subiecto; quia contraria non possunt pati ad invicem,
nisi hoc solvatur per hoc, quod contrariis supponitur aliquod
subiectum, ratione cuius ad invicem patiuntur. Et sic concludit quod
principia non sunt plura contrariorum, idest contrariis, hoc est quam
contraria; sed sunt duo tantum per se. Sed nec totaliter duo, quia
unum eorum secundum esse est alterum: subiectum enim secundum rationem
est duo, sicut dictum est, et sic sunt tria principia: quia homo et
non musicus, et aes et infiguratum differunt secundum rationem. Sic
igitur patet quod priores sermones disputati ad utramque partem,
fuerunt secundum aliquid veri, sed non totaliter.
6. Deinde cum
dicit: quot quidem igitur etc., ostendit quomodo sunt duo contraria
necessaria et quomodo non. Et dicit manifestum esse ex dictis quot
sunt principia circa generationem naturalium, et quomodo sint tot.
Ostensum est enim quod oportet duo esse contraria, quorum unum est
principium per se et alterum per accidens; et quod aliquid subiiciatur
contrariis, quod est etiam principium per se. Sed aliquo modo alterum
contrariorum non est necessarium ad generationem: sufficit enim alterum
contrariorum quandoque facere mutationem absentia sua et praesentia.
7. Ad cuius
evidentiam sciendum est quod, sicut in quinto huius dicetur, tres sunt
species mutationis, scilicet generatio et corruptio et motus. Quorum
haec est differentia, quia motus est de uno affirmato in aliud
affirmatum, sicut de albo in nigrum; generatio autem est de negato in
affirmatum, sicut de non albo in album, vel de non homine in hominem;
corruptio autem est de affirmato in negatum, sicut de albo in non
album, vel de homine in non hominem. Sic igitur patet quod in motu
requiruntur duo contraria et unum subiectum. Sed in generatione et
corruptione requiritur praesentia unius contrarii et absentia eius,
quae est privatio. Generatio autem et corruptio salvantur in motu:
nam quod movetur de albo in nigrum, corrumpitur album et fit nigrum.
Sic igitur in omni mutatione naturali requiritur subiectum et forma et
privatio. Non autem ratio motus salvatur in omni generatione et
corruptione, sicut patet in generatione et corruptione substantiarum.
Unde subiectum et forma et privatio salvantur in omni mutatione; non
autem subiectum et duo contraria.
8. Haec etiam
oppositio invenitur in substantiis, quae est primum genus, non autem
oppositio contrarietatis: nam formae substantiales non sunt
contrariae, licet differentiae in genere substantiae contrariae sint,
secundum quod una accipitur cum privatione alterius, sicut patet de
animato et inanimato.
9. Deinde cum
dicit: subiecta autem natura etc., manifestat praemissa principia.
Et dicit quod natura quae primo subiicitur mutationi, idest materia
prima, non potest sciri per seipsam, cum omne quod cognoscitur,
cognoscatur per suam formam; materia autem prima consideratur subiecta
omni formae. Sed scitur secundum analogiam, idest secundum
proportionem. Sic enim cognoscimus quod lignum est aliquid praeter
formam scamni et lecti, quia quandoque est sub una forma, quandoque
sub alia. Cum igitur videamus hoc quod est aer quandoque fieri aquam,
oportet dicere quod aliquid existens sub forma aeris, quandoque sit sub
forma aquae: et sic illud est aliquid praeter formam aquae et praeter
formam aeris, sicut lignum est aliquid praeter formam scamni et praeter
formam lecti. Quod igitur sic se habet ad ipsas substantias
naturales, sicut se habet aes ad statuam et lignum ad lectum, et
quodlibet materiale et informe ad formam, hoc dicimus esse materiam
primam. Hoc igitur est unum principium naturae: quod non sic unum est
sicut hoc aliquid, hoc est sicut aliquod individuum demonstratum, ita
quod habeat formam et unitatem in actu; sed dicitur ens et unum
inquantum est in potentia ad formam. Aliud autem principium est ratio
vel forma: tertium autem est privatio, quae contrariatur formae. Et
quomodo ista principia sint duo et quomodo tria, dictum est prius.
10. Deinde cum
dicit: primum quidem igitur etc., resumit quae dicta sunt, et
ostendit quae restant dicenda. Dicit ergo quod prius dictum est quod
contraria sunt principia, et postea quod eis aliquid subiicitur; et
sic sunt tria principia. Et ex his quae nunc dicta sunt, manifestum
est quae differentia sit inter contraria: quia unum est principium per
se, et aliud per accidens. Et iterum dictum est quomodo principia se
habeant ad invicem: quia subiectum et contrarium sunt unum numero et
duo ratione. Et iterum dictum est quid est subiectum, secundum quod
manifestari potuit. Sed nondum dictum est quid sit magis substantia,
utrum forma vel materia: hoc enim dicetur in principio secundi. Sed
dictum est quod principia sunt tria, et quomodo, et quis est modus
ipsorum. Et ultimo concludit principale intentum, scilicet quod
manifestum est quot sunt principia et quae sint.
|
|