|
1. Postquam
philosophus determinavit veritatem de principiis naturae, hic excludit
antiquorum dubitationes per ea quae determinata sunt de principiis. Et
primo dubitationes seu errores qui provenerunt ex ignorantia materiae;
secundo dubitationes seu errores qui provenerunt ex ignorantia
privationis, ibi: tangentes quidem igitur etc.; tertio reservat
alteri scientiae dubitationes quae accidunt circa formam, ibi: de
principio autem secundum speciem et cetera. Circa primum duo facit:
primo ponit dubitationem et errorem in quem antiqui inciderunt ex
ignorantia materiae; secundo solvit eorum dubitationem per ea quae sunt
determinata, ibi: nos autem dicimus et cetera.
2. Dicit ergo
primo quod post determinatam veritatem de principiis, dicendum est quod
solum ista via omnis defectus, idest dubitatio, antiquorum solvitur.
Et hoc est signum esse verum quod de principiis dictum est: nam
veritas excludit omnem falsitatem et dubitationem; sed posito quocumque
falso, oportet aliquam difficultatem remanere. Dubitatio autem et
error antiquorum philosophorum hic fuit. Primi qui secundum
philosophiam inquisierunt veritatem et naturam rerum, diverterunt in
quandam aliam viam a via veritatis et a via naturali: quod accidit eis
propter infirmitatem intellectus eorum. Dixerunt enim quod nihil neque
generatur neque corrumpitur: quod est et contra veritatem et contra
naturam. Et ad hoc ponendum eos infirmitas intellectus coegit; quia
nescierunt hanc rationem solvere, per quam videbatur probari quod ens
non generatur. Quia si ens fit, aut fit ex ente aut ex non ente: et
utrumque horum videtur esse impossibile, scilicet quod ens fiat ex ente
et quod fiat ex non ente. Quod enim ex ente aliquid fieri sit
impossibile, ex hoc manifestum est, quia id quod est non fit; nihil
enim est antequam fiat: et ens iam est; ergo non fit. Quod etiam ex
non ente aliquid fieri sit impossibile, ex hoc manifestum est, quia
semper oportet aliquid subiici ei quod fit, ut supra ostensum est, et
ex nihilo nihil fit. Et ex hoc concludebatur quod entis non erat
generatio neque corruptio. Et ulterius in hoc argumentantes augebant
suam positionem, ut dicerent quod non essent multa entia, sed unum ens
tantum. Et hoc dicebant propter rationem praedictam. Cum enim
ponerent unum esse materiale principium, et ex illo nihil dicerent
causari secundum generationem et corruptionem, sed solum secundum
alterationem, sequebatur quod id remaneret semper unum secundum
substantiam.
3. Deinde cum
dicit: nos autem dicimus etc., solvit praedictam obiectionem. Et
circa hoc duo facit: primo solvit dupliciter praedictam obiectionem;
secundo concludit principale propositum, ibi: quare secundum quod vere
et cetera. Prima dividitur in duas secundum duas solutiones quas
ponit; secunda ibi: alius autem quoniam et cetera.
4. Dicit ergo
primo quod, quantum ad modum loquendi, non differt dicere quod aliquid
fit ex ente vel ex non ente, vel quod ens aut non ens faciat aliquid
aut patiatur, sive de quocumque alio; et dicere huiusmodi
propositiones de medico, scilicet quod medicus faciat aliquid aut
patiatur, vel quod ex medico sit aliquid aut fiat. Sed dicere quod
medicus faciat aliquid aut patiatur, vel quod ex medico fiat aliquid,
duplicem habet intellectum: ergo dicere quod ex ente aut ex non ente
fiat aliquid, aut quod ens aut non ens faciat aliquid aut patiatur,
duplicem habet intellectum. Et similiter est in quibuscumque aliis
terminis ponatur; puta si dicatur quod ex albo fiat aliquid, aut quod
album faciat aliquid aut patiatur. Quod autem duplicem habeat
intellectum, cum dicitur quod medicus aliquid facit aut patiatur, aut
quod ex medico fit aliquid, sic manifestat. Dicimus enim quod medicus
aedificat: sed hoc non facit inquantum est medicus, sed inquantum est
aedificator: et similiter dicimus quod medicus fit albus, sed non
inquantum est medicus, sed inquantum est niger. Alio modo dicimus
quod medicus medicatur inquantum est medicus; et similiter quod medicus
fit non medicus inquantum est medicus. Sed tunc dicimus proprie et per
se medicum aliquid facere vel pati, vel ex medico aliquid fieri,
quando hoc attribuitur medico inquantum est medicus: per accidens autem
quando attribuitur ei, non inquantum est medicus, sed inquantum est
aliquid aliud. Sic igitur patet quod cum dicitur medicum facere
aliquid aut pati, vel ex medico fieri aliquid, dupliciter
intelligitur, scilicet per se et per accidens. Unde manifestum est
quod cum dicitur aliquid fieri ex non ente, proprie et per se hoc
intelligitur si fiat aliquid ex non ente inquantum est non ens: et
similis ratio est de ente. Et hanc distinctionem antiqui non
percipientes, in tantum peccaverunt, quod nihil opinati sunt fieri;
nec opinati sunt quod aliquod aliorum praeter id quod ponebant primum
principium materiale, haberet esse substantiale. Puta, dicentes
aerem esse primum materiale principium, dicebant omnia alia significare
quoddam esse accidentale; et sic excludebant omnem generationem
substantialem, solam alterationem relinquentes: ex eo scilicet quod,
quia non fit aliquid per se vel ex non ente vel ex ente, opinabantur
quod nihil possit fieri ex ente vel non ente.
5. Sed nos etiam
ipsi dicimus quod ex non ente nihil fit simpliciter et per se, sed
solum secundum accidens: quia quod est, idest ens, per se quidem non
est ex privatione. Et hoc ideo, quia privatio non intrat essentiam
rei factae; ex hoc autem aliquid fit per se, quod inest rei postquam
iam facta est; sicut figuratum fit ex infigurato non per se, sed per
accidens, quia postquam iam est figuratum, infiguratum non inest ei.
Sed iste est mirabilis modus fiendi aliquid ex non ente, et qui
videbatur impossibilis antiquis philosophis. Sic igitur patet quod ex
non ente fit aliquid non per se, sed per accidens.
6. Similiter si
quaeratur utrum ex ente fiat aliquid, dicendum est quod ex ente fit
aliquid per accidens, sed non per se. Et hoc manifestat per tale
exemplum. Ponamus enim quod ex equo generetur aliquis canis: quo
posito, manifestum est quod ex quodam animali fiat quoddam animal; et
sic ex animali fiet animal. Non tamen fiet animal ex animali per se,
sed per accidens: non enim fit inquantum est animal, sed inquantum est
hoc animal; quia animal iam est antequam fiat canis, quia est equus,
sed non est hoc animal quod est canis. Unde per se hoc animal quod est
canis, fit ex non hoc animali, idest ex non cane. Sed si fieret
animal per se et non per accidens, oporteret quod fieret ex non
animali. Sic etiam est de ente: fit enim ens aliquod ex non ente
hoc, sed accidit ei quod non est hoc quod fit ens. Unde non fit
aliquid per se ex ente, neque per se ex non ente: hoc enim per se
significat aliquid fieri ex non ente, si fiat ex non ente inquantum est
non ens, ut dictum est. Et sicut cum hoc animal fit ex hoc animali,
vel hoc corpus ex hoc corpore, non removetur omne corpus nec omne non
corpus, nec omne animal vel non animal, ab eo ex quo aliquid fit; sic
non removetur ab eo ex quo fit hoc ens, neque omne esse neque omne non
esse: quia id ex quo fit hoc ens quod est ignis, habet aliquod esse,
quia est aer, et aliquod non esse, quia non est ignis.
7. Iste est igitur
unus modus solvendi praedictam dubitationem. Sed iste modus solvendi
insufficiens est: si enim ens fit per accidens et ex ente et ex non
ente, oportet ponere aliquid ex quo fiat ens per se; quia omne quod
est per accidens, reducitur ad id quod est per se.
8. Ad ostendendum
igitur ex quo fit aliquid per se, subiungit secundum modum, ibi:
alius autem quoniam et cetera. Et dicit quod contingit aliqua eadem
dicere et secundum potentiam et secundum actum, ut certius determinatum
est in aliis, scilicet in IX Metaphys. Ex ente igitur in potentia
fit aliquid per se; ex ente autem in actu, vel ex non ente, fit
aliquid per accidens. Hoc autem dicit quia materia, quae est ens in
potentia, est id ex quo fit aliquid per se: haec est enim quae intrat
substantiam rei factae. Sed ex privatione vel forma praecedente fit
aliquid per accidens, inquantum materiae ex qua fit aliquid per se,
conveniebat esse sub tali forma vel sub tali privatione; sicut statua
ex aere fit per se, sed ex non habente talem figuram et ex habente
aliam figuram, fit statua per accidens.
9. Ultimo
concludit principale propositum, ibi: quare secundum quod vere dicimus
etc.: dicens quod sicut vere dicimus, omnes defectus, idest
dubitationes, solvuntur propter praedicta. Ex quibus dubitationibus
coacti, aliqui antiqui removerunt quaedam praedictorum, scilicet
generationem et corruptionem, et pluralitatem rerum substantialiter
differentium. Sed haec natura manifestata, scilicet materia, solvit
omnem illorum ignorantiam.
|
|