|
1. Postquam
philosophus exclusit dubitationes et errores antiquorum philosophorum
provenientes ex ignorantia materiae, hic excludit errores provenientes
ex ignorantia privationis. Et circa hoc tria facit: primo proponit
errantium errores; secundo ostendit differentiam huius positionis ad
veritatem supra ab ipso determinatam, ibi: sed hoc differt etc.;
tertio probat suam opinionem veram esse, ibi: subiecta quidem natura
et cetera.
2. Dicit ergo
primo quod quidam philosophi tetigerunt materiam, sed non
sufficienter; quia non distinguebant inter privationem et materiam:
unde quod est privationis, attribuebant materiae. Et quia privatio
secundum se est non ens, dicebant quod materia secundum se est non
ens. Et sic, sicut aliquid simpliciter et per se fit ex materia, sic
confitebantur quod simpliciter et per se aliquid fit ex non ente. Et
ad hoc ponendum duabus rationibus inducebantur. Primo quidem ratione
Parmenidis dicentis quod quidquid est praeter ens est non ens: unde
cum materia sit praeter ens, quia non est ens actu, dicebant eam
simpliciter esse non ens. Secundo vero quia videbatur eis quod id quod
est numero unum vel subiecto, sit etiam ratione unum: quod hic
appellat esse potentia unum, quia ea quae sunt ratione unum, sic se
habent quod eadem est virtus utriusque; ea vero quae sunt subiecto unum
sed non ratione, non habent eandem potentiam seu virtutem, ut patet in
albo et musico. Subiectum autem et privatio sunt unum numero, ut aes
et infiguratum: unde videbatur eis quod essent idem ratione vel
virtute. Sic igitur hic accipit unitatem potentiae.
3. Sed ne quis hic
dubitet occasione horum verborum quid sit potentia materiae, et utrum
sit una vel plures; dicendum est quod actus et potentia dividunt
quodlibet genus entium, ut patet in IX Metaphys. et in tertio
huius. Unde sicut potentia ad qualitatem non est aliquid extra genus
qualitatis, ita potentia ad esse substantiale non est aliquid extra
genus substantiae. Non igitur potentia materiae est aliqua proprietas
addita super essentiam eius; sed materia secundum suam substantiam est
potentia ad esse substantiale. Et tamen potentia materiae subiecto est
una respectu multarum formarum; sed ratione sunt multae potentiae
secundum habitudinem ad diversas formas. Unde in tertio huius dicetur
quod posse sanari et posse infirmari differunt secundum rationem.
4. Deinde cum
dicit: sed hoc differt, etc., ostendit differentiam suae opinionis
ad opinionem praemissam. Et circa hoc duo facit: primo aperit
intellectum suae opinionis; secundo ostendit quid alia opinio ponat,
ibi: quidam autem quod non est et cetera. Dicit ergo primo, quod
multum differt aliquid esse unum numero vel subiecto, et esse unum
potentia vel ratione. Quia nos ipsi dicimus, ut ex superioribus
patet, quod materia et privatio, licet sint unum subiecto, tamen sunt
alterum ratione. Quod patet ex duobus. Primo quidem quia materia est
non ens secundum accidens, sed privatio est non ens per se: hoc enim
ipsum quod est infiguratum, significat non esse, sed aes non
significat non esse, nisi inquantum ei accidit infiguratum. Secundo
vero quia materia est prope rem, et est aliqualiter, quia est in
potentia ad rem, et est aliqualiter substantia rei, quia intrat in
constitutionem substantiae: sed hoc de privatione dici non potest.
5. Deinde cum
dicit: quidam autem quod non est etc., manifestat intellectum
opinionis Platonicae. Et dicit quod Platonici ponebant quidem duo ex
parte materiae, scilicet magnum et parvum; sed tamen aliter quam
Aristoteles. Quia Aristoteles ponit ista duo esse materiam et
privationem, quae sunt unum subiecto et differunt ratione: sed isti
non ponebant quod alterum istorum esset privatio et alterum materia,
sed privationem coassumebant utrique, scilicet parvo et magno; sive
acciperent ista duo simul, utpote cum loquebantur non distinguentes eam
per magnum et parvum; sive acciperent utrumque seorsum. Unde patet
quod omnino aliter ponebant tria principia Platonici, ponentes formam
et magnum et parvum; et Aristoteles, qui posuit materiam et
privationem et formam. Platonici vero usque ad hoc pervenerunt prae
aliis philosophis antiquioribus, quod oportet unam quandam naturam
supponi omnibus formis naturalibus, quae est materia prima. Sed hanc
faciunt unam tantum sicut subiecto ita et ratione, non distinguentes
inter ipsam et privationem. Quia etsi ponant dualitatem ex parte
materiae, scilicet magnum et parvum, nihilominus non faciunt
differentiam inter materiam et privationem: sed faciunt mentionem
tantum de materia, sub qua comprehenditur magnum et parvum; et
privationem despexerunt, de ea mentionem non facientes.
6. Deinde cum
dicit: subiecta quidem natura etc., probat quod sua opinio habet
veritatem. Et circa hoc duo facit: primo ostendit propositum,
scilicet quod oporteat privationem distingui a materia; secundo
ostendit quomodo materia corrumpatur vel generetur, ibi: corrumpitur
autem et cetera. Primum autem ostendit dupliciter: primo quidem
ostensive; secundo ducendo ad impossibile, ibi: aliud autem aptum
natum et cetera.
7. Dicit ergo
primo quod ista natura quae subiicitur, scilicet materia, simul cum
forma est causa eorum quae fiunt secundum naturam, ad modum matris:
sicut enim mater est causa generationis in recipiendo, ita et materia.
Sed si quis accipiat alteram partem contrarietatis, scilicet
privationem, protendens intellectum circa ipsam, imaginabitur ipsam
non ad constitutionem rei pertinere, sed magis ad quoddam malum rei:
quia est penitus non ens, cum privatio nihil aliud sit quam negatio
formae in subiecto, et est extra totum ens: ut sic in privatione locum
habeat ratio Parmenidis, quidquid est praeter ens est non ens; non
autem in materia, ut dicebant Platonici. Et quod privatio pertineat
ad malum, ostendit per hoc, quod forma est quoddam divinum et optimum
et appetibile. Divinum quidem est, quia omnis forma est quaedam
participatio similitudinis divini esse, quod est actus purus:
unumquodque enim in tantum est actu in quantum habet formam. Optimum
autem est, quia actus est perfectio potentiae et bonum eius: et per
consequens sequitur quod sit appetibile, quia unumquodque appetit suam
perfectionem. Privatio autem opponitur formae, cum non sit aliud quam
remotio eius: unde cum id quod opponitur bono et removet ipsum, sit
malum, manifestum est quod privatio pertinet ad malum. Unde sequitur
quod non sit idem quod materia, quae est causa rei sicut mater.
8. Deinde cum
dicit: aliud autem aptum natum etc., ostendit idem per rationem
ducentem ad impossibile hoc modo. Cum forma sit quoddam bonum et
appetibile, materia, quae est aliud a privatione et a forma, est apta
nata appetere et desiderare ipsam secundum suam naturam. Sed
quibusdam, qui scilicet non distinguunt materiam a privatione, accidit
hoc inconveniens, quod contrarium appetit corruptionem sui ipsius,
quod est inconveniens. Et quod hoc accidat, sic ostendit. Quia si
materia appetit formam, non appetit eam secundum quod est sub ipsa
forma, quia iam non indiget esse per eam (appetitus autem omnis est
propter indigentiam, quia est non habiti): similiter et non appetit
eam secundum quod est sub contrario vel privatione, quia unum
contrariorum est alterius corruptivum, et sic aliquid appeteret sui
corruptionem. Manifestum est igitur quod materia quae appetit formam,
est aliud ratione sicut a forma ita et a privatione. Si enim materia
appetit formam secundum propriam naturam, ut dictum est, si ponitur
quod materia et privatio sint idem ratione, sequitur quod privatio
appetit formam, et ita appetit sui ipsius corruptionem; quod est
impossibile. Unde et hoc impossibile est, quod materia et privatio
sint idem ratione. Sed tamen et materia est hoc, idest privationem
habens, sicut si femina appetat masculum et turpe appetat bonum non
quod ipsa turpitudo appetat bonum sibi contrarium, sed secundum
accidens, quia id cui accidit esse turpe, appetit esse bonum: et
similiter femineitas non appetit masculinum, sed id cui accidit esse
feminam. Et similiter privatio non appetit esse formam, sed id cui
accidit privatio, scilicet materia.
9. Sed contra haec
verba philosophi Avicenna tripliciter opponit. Primo quidem quia
materiae non competit neque appetitus animalis, ut per se manifestum
est, neque appetitus naturalis ut appetat formam, cum non habeat
aliquam formam vel virtutem inclinantem ipsam ad aliquid: sic enim
grave naturaliter appetit locum infimum, inquantum sua gravitate
inclinatur ad locum talem. Secundo obiicit ex hoc quod, si materia
appetit formam, hoc est quia caret omni forma, aut quia appetit multas
formas habere simul, quod est impossibile; aut quia fastidit formam
quam habet et quaerit habere aliam, et hoc etiam est vanum: nullo
igitur modo dicendum videtur quod materia appetat formam. Tertio
obiicit per hoc, quia dicere quod materia appetat formam sicut femina
masculum, est figurate loquentium, scilicet poetarum, et non
philosophorum.
10. Sed huiusmodi
obiectiones facile est solvere. Sciendum est enim quod omne quod
appetit aliquid, vel cognoscit ipsum et se ordinat in illud; vel
tendit in ipsum ex ordinatione et directione alicuius cognoscentis,
sicut sagitta tendit in determinatum signum ex directione et ordinatione
sagittantis. Nihil est igitur aliud appetitus naturalis quam ordinatio
aliquorum secundum propriam naturam in suum finem. Non solum autem
aliquid ens in actu per virtutem activam ordinatur in suum finem, sed
etiam materia secundum quod est in potentia; nam forma est finis
materiae. Nihil igitur est aliud materiam appetere formam, quam eam
ordinari ad formam ut potentia ad actum. Et quia sub quacumque forma
sit, adhuc remanet in potentia ad aliam formam, inest ei semper
appetitus formae: non propter fastidium formae quam habet, nec propter
hoc quod quaerat contraria esse simul; sed quia est in potentia ad
alias formas, dum unam habet in actu. Nec etiam utitur hic figurata
locutione, sed exemplari. Dictum est enim supra quod materia prima
scibilis est secundum proportionem, inquantum sic se habet ad formas
substantiales, sicut materiae sensibiles ad formas accidentales; et
ideo ad manifestandum materiam primam, oportet uti exemplo sensibilium
substantiarum. Sicut igitur usus est exemplo aeris infigurati et
hominis non musici ad manifestandam materiam, ita nunc ad eius
manifestationem utitur exemplo feminae virum appetentis, et turpis
appetentis bonum: hoc enim accidit eis inquantum habent aliquid de
ratione materiae. Sciendum tamen est quod Aristoteles hic loquitur
contra Platonem, qui talibus metaphoricis locutionibus utebatur,
assimilans materiam matri et feminae, et formam masculo; et ideo
Aristoteles utitur contra eum metaphoris ab eo assumptis.
11. Deinde cum
dicit: corrumpitur autem etc., ostendit quomodo materia corrumpatur.
Et dicit quod quodammodo corrumpitur, et quodammodo non. Quia
secundum quod est in ea privatio, sic corrumpitur cum cessat in ea esse
privatio, ut si diceremus aes infiguratum corrumpi, quando desinit
esse infiguratum: sed secundum se, inquantum est quoddam ens in
potentia, est ingenita et incorruptibilis. Quod sic patet. Si enim
materia fiat, oportet ei aliquid subiici ex quo fiat, ut ex
superioribus patet. Sed primum quod subiicitur in generatione est
materia: hoc enim dicimus materiam, primum subiectum ex quo aliquid
fit per se et non secundum accidens, et inest rei iam factae (et
utrumque eorum ponitur ad differentiam privationis, ex qua fit aliquid
per accidens, et non inest rei factae). Sequitur ergo quod materia
sit antequam fiat, quod est impossibile. Et similiter omne quod
corrumpitur, resolvitur in materiam primam. Quando igitur iam est
materia prima, tunc est corruptum: et sic, si materia prima
corrumpatur, erit corrupta antequam corrumpatur, quod est
impossibile. Sic igitur impossibile est materiam primam generari vel
corrumpi. Sed ex hoc non excluditur quin per creationem in esse
procedat.
12. Deinde cum
dicit: de principio autem etc., quia iam excluserat errores circa
materiam et privationem, restare videbatur ut excluderet errores et
dubitationes circa formam. Posuerunt enim quidam formas separatas,
scilicet ideas, quas reducebant ad unam primam ideam. Et ideo dicit
quod de principio formali, utrum sit unum vel plura, et quot et quae
sint, pertinet determinare ad philosophiam primam, et usque ad illud
tempus reservetur: quia forma est principium essendi, et ens inquantum
huiusmodi est subiectum primae philosophiae; sed materia et privatio
sunt principia entis transmutabilis, quod a philosopho naturali
consideratur. Sed tamen de formis naturalibus et corruptibilibus in
sequentibus huius doctrinae determinabitur. Ultimo autem epilogat quae
dicta sunt: et dicit quod sic determinatum est quod principia sunt, et
quae, et quot. Sed oportet iterum aliter principium facere scientiae
naturalis, inquirendo scilicet principia scientiae.
|
|