|
1. Posito prooemio,
in quo ostensum est quod scientia naturalis debet incipere a principiis
universalioribus, hic secundum praedictum ordinem incipit prosequi ea
quae pertinent ad scientiam naturalem. Et dividitur in duas partes:
in quarum prima determinat de principiis universalibus scientiae
naturalis; in secunda determinat de ente mobili in communi, de quo
intendit in hoc libro; et hoc in tertio libro, ibi: quoniam autem
natura est et cetera. Prima in duas: in prima determinat de
principiis subiecti huius scientiae, idest de principiis entis mobilis
inquantum huiusmodi; in secunda de principiis doctrinae, in secundo
libro, ibi: eorum quae sunt et cetera. Prima autem in duas: in
prima prosequitur opiniones aliorum de principiis communibus entis
mobilis; in secunda inquirit veritatem de eis, ibi: omnes igitur
contraria principia et cetera. Circa primum tria facit: primo ponit
diversas opiniones antiquorum philosophorum de principiis communibus
naturae; secundo ostendit quod aliquas earum prosequi non pertinet ad
naturalem, ibi: id quidem igitur etc.; tertio prosequitur opiniones
improbando earum falsitatem, ibi: principium autem et cetera. Circa
primum duo facit: primo ponit diversas opiniones philosophorum de
principiis naturae; secundo ostendit eandem diversitatem esse circa
opiniones philosophorum de entibus, ibi: similiter autem quaerunt et
cetera.
2. Dicit ergo primo
quod necesse est esse unum principium naturae aut multa; et utraque
pars habuit philosophos opinantes. Quidam enim eorum posuerunt unum
principium, quidam multa. Et eorum qui posuerunt unum, quidam
posuerunt illud esse immobile, sicut Parmenides et Melissus, de
quorum opinione infra patebit; quidam vero posuerunt illud esse
mobile, scilicet antiqui naturales. Quorum quidam posuerunt aerem
esse principium omnium naturalium, ut Diogenes; quidam vero aquam,
ut Thales; quidam vero ignem, ut Heraclitus; alii vero aliquid
medium inter aerem et aquam, ut vaporem. Nullus vero eorum qui
posuerunt principium unum tantum, dixit illud esse terram, propter
eius grossitiem. Huiusmodi autem principia mobilia dicebant, quia per
horum alicuius rarefactionem et condensationem alia fieri dicebant.
Eorum vero qui posuerunt plura principia, quidam posuerunt ea finita,
quidam posuerunt infinita. Eorum autem qui posuerunt ea esse finita,
licet plura uno, quidam posuerunt ea esse duo, scilicet ignem et
terram, ut infra dicet de Parmenide; quidam vero tria, scilicet
ignem, aerem et aquam (nam terram quasi compositam existimabant
propter eius grossitiem); alii vero posuerunt ea esse quatuor,
scilicet Empedocles, vel etiam secundum aliquem alium numerum (quia
et ipse Empedocles cum quatuor elementis posuit duo alia, scilicet
amicitiam et litem). Qui vero posuerunt plura infinita,
diversificati sunt. Democritus enim posuit indivisibilia corpora quae
dicuntur atomi, esse principia omnium rerum. Sed huiusmodi corpora
posuit esse omnia unius generis secundum naturam, sed tamen differebant
secundum figuram et formam: et non solum differebant, sed
contrarietatem ad invicem habebant. Ponebat enim tres contrarietates,
unam secundum figuram, quae est inter curvum et rectum; aliam secundum
ordinem, quae est prioris et posterioris; aliam secundum positionem,
scilicet ante et retro, sursum et deorsum, dextrorsum et
sinistrorsum. Et sic ex illis corporibus unius naturae existentibus,
diversa fieri ponebat secundum diversitatem figurae, positionis et
ordinis atomorum. Ex hac autem opinione dat intelligere oppositam
opinionem, scilicet Anaxagorae, qui posuit infinita principia, sed
non unius generis secundum naturam. Posuit enim principia naturae esse
infinitas partes minimas carnis et ossis et aliorum huiusmodi, ut
manifestum erit inferius. Attendendum autem quod non divisit plura
principia per mobilia et immobilia, quia nullus ponens prima principia
plura, potuit ponere ea immobilia: cum enim omnes ponerent
contrarietatem in principiis, contraria autem nata sunt se alterare,
cum pluralitate principiorum immobilitas stare non poterat.
3. Deinde cum
dicit: similiter autem quaerunt etc., ostendit quod eadem diversitas
opinionum est circa entia. Et dicit quod similiter physici,
inquirentes de iis quae sunt, idest de entibus, quaerunt quot sint,
utrum scilicet unum aut plura; et si sint multa, utrum sint finita vel
infinita. Et ratio huius est, quia antiqui physici non cognoverunt
nisi causam materialem, de aliis autem causis parum tetigerunt.
Ponebant autem formas naturales esse accidentia, sicut et
artificiales: sicut ergo tota substantia artificialium est eorum
materia, ita sequebatur secundum eos quod tota substantia naturalium
esset eorum materia. Unde qui ponebant tantum unum principium, puta
aerem, putabant quod alia entia essent aer secundum suam substantiam:
et simile est de aliis opinionibus. Et hoc est quod dicit, quod
physici quaerunt ex quibus sunt quae sunt: idest, inquirendo de
principiis inquirunt causas materiales, ex quibus entia esse dicuntur.
Unde patet quod quando inquirunt de entibus, utrum sint unum aut
plura, eorum inquisitio est de principiis materialibus, quae elementa
dicuntur.
4. Deinde cum
dicit: id quidem igitur etc., ostendit quod aliquam istarum opinionum
improbare non pertinet ad naturalem. Et circa hoc duo facit: primo
ostendit quod improbare opinionem Parmenidis et Melissi non pertinet
ad scientiam naturalem; secundo assignat rationem quare ad praesens est
utile eam improbare, ibi: sed quoniam de natura et cetera. Circa
primum duo facit: primo ostendit quod non pertinet ad scientiam
naturalem improbare praedictam opinionem; secundo quod non pertinet ad
eam solvere rationes quae ad probandum ipsam inducuntur, ibi: aut
solvere rationem et cetera. Primum ostendit duabus rationibus, quarum
secunda incipit ibi: simile igitur et cetera. Dicit ergo primo quod
non pertinet ad scientiam naturalem intendere ad perscrutandum de hac
opinione, si ens est unum et immobile. Iam enim ostensum est quod non
differt secundum intentionem antiquorum philosophorum, ponere unum
principium immobile, et ponere unum ens immobile. Et quod improbare
hanc opinionem ad naturalem non pertineat, sic ostendit. Ad
geometriam non pertinet inducere rationem contra destruentem sua
principia; sed hoc vel pertinet ad aliquam aliam scientiam particularem
(si tamen geometria sit subalternata alicui particulari scientiae;
sicut musica arithmeticae subalternatur, ad quam pertinet disputare
contra negantem principia musicae); vel hoc pertinet ad scientiam
communem, scilicet ad logicam vel metaphysicam. Sed praedicta positio
destruit principia naturae; quia si sit solum unum ens, et sic unum,
scilicet immobile, ut sic ex eo fieri alia non possint, tolletur ratio
principii; quia omne principium aut est principium alicuius aut
aliquorum. Ad positionem igitur principii sequitur multitudo, quia
aliud est principium et aliud id cuius est principium; qui igitur negat
multitudinem, tollit principia: non igitur debet contra hanc
positionem disputare naturalis.
5. Deinde cum
dicit: simile igitur etc., ostendit idem alia ratione. Non enim
requiritur ab aliqua scientia ut inducat rationem contra opiniones
manifeste falsas et improbabiles; nam quolibet proferente contraria
opinionibus sapientis solicitum esse, stultum est, ut dicitur I
Topic. Hoc est ergo quod dicit, quod intendere ad perquirendum si
ens est sic unum, scilicet immobile, simile est ac si disputaretur
contra quamlibet aliam positionem improbabilem, ut puta contra
positionem Heracliti, qui dixit omnia semper moveri et nihil esse
verum; vel contra positionem alicuius qui diceret quod totum ens est
unus homo, quae quidem positio esset omnino improbabilis. Et tamen
qui ponit esse ens unum tantum immobile, cogitur ponere totum ens esse
aliquod unum. Sic igitur patet quod non est naturalis scientiae contra
hanc positionem disputare.
6. Deinde cum
dicit: aut solvere etc., ostendit quod non est naturalis etiam
solvere praedictorum philosophorum rationes. Et hoc per duas
rationes, quarum secunda ponitur ibi: nobis autem subiiciantur et
cetera. Probat ergo primo propositum per hoc quod non exigitur in
aliqua scientia ut solvantur rationes sophisticae, quae manifestum
defectum habent vel formae vel materiae. Et hoc est quod dicit, quod
simile est intendere ad improbabiles rationes aut etiam solvere rationem
litigiosam, idest sophisticam. Hoc autem quod sint sophisticae,
habent utraeque rationes et Melissi et Parmenidis: peccant enim in
materia, unde dicit quod falsa recipiunt, idest falsas propositiones
assumunt; et peccant in forma, unde dicit quod non syllogizantes
sunt. Sed ratio Melissi est magis onerosa, idest vana et fatua, et
non habens defectum, idest non inducens dubitationem: et hoc infra
ostendetur. Non est autem inconveniens si uno inconvenienti dato alia
sequantur. Sic igitur concludi potest quod non requiritur a philosopho
naturali quod solvat huius rationes.
7. Deinde cum
dicit: nobis autem subiiciantur etc., ponit secundam rationem ad
idem: quae talis est. In scientia naturali supponitur quod naturalia
moveantur vel omnia vel quaedam: quod dicit quia de quibusdam est
dubium si moventur et qualiter moventur, puta de anima, de centro
terrae, de polo caeli, et formis naturalibus, et aliis huiusmodi.
Et quod naturalia moveantur, potest manifestum esse ex inductione;
quia ad sensum apparet quod res naturales moventur. Est autem
necessarium motum supponi in scientia naturali, sicut necessarium est
supponi naturam, in cuius definitione ponitur motus; est enim natura
principium motus, ut infra dicetur. Hoc autem habito, quod motus
supponatur in scientia naturali, ulterius procedit ad propositum
ostendendum per hoc quod non omnes rationes sunt solvendae in aliqua
scientia, sed solum illae quae concludunt aliquod falsum ex principiis
illius scientiae: quaecumque vero non concludunt ex principiis
scientiae, sed ex contrariis principiorum, non solvuntur in illa
scientia. Et hoc probat per exemplum in geometricis dicens: ut
tetragonismum, idest quadraturam circuli, hunc quidem qui est per
decisiones circumferentiae, dissolvere pertinet ad geometram, quia
nihil supponit contrarium principiis scientiae. Voluit enim quidam
invenire quadratum aequale circulo dividendo circumferentiam circuli in
multas partes, et singulis partibus supponendo lineas rectas: et sic,
inveniendo aliquam figuram sicut rectilineam aequalem alicui illarum
figurarum quae continentur a decisione circumferentiae et corda, aut
pluribus aut omnibus, aestimabat se invenisse figuram rectilineam
aequalem toti circulo, cui facile erat invenire quadratum aequale per
principia geometriae: et sic putabat se invenire posse quadratum
aequale circulo. Sed non sufficienter argumentabatur: quia licet
illae decisiones consumerent totam circumferentiam circuli, non tamen
figurae contentae a decisione circumferentiae et lineis rectis,
comprehendebant totam superficiem circularem. Sed dissolvere
quadraturam Antiphontis, non pertinet ad geometram, quia utebatur
contrariis principiorum geometriae. Describebat enim in circulo
aliquam figuram rectilineam, puta quadratum, et dividebat arcus quibus
subtendebantur latera quadrati, singulos in duo media, et a punctis
decisionum ducebat lineam rectam ad omnes angulos quadrati; et sic
resultabat in circulo figura octo angulorum, quae plus accedebat ad
aequalitatem circuli quam quadratum. Iterum dividebat arcus quibus
subtendebantur latera figurae octo angulorum, singulos in duo media;
et sic ducendo lineas rectas a punctis decisionum ad angulos praedictae
figurae, resultabat figura sedecim angulorum, quae adhuc plus
accedebat ad aequalitatem circuli. Semper ergo dividendo arcus, et
ducendo lineas rectas ad angulos figurae praeexistentis, consurgit
figura propinquius se habens ad aequalitatem circuli. Dicebat autem
quod non est procedere in infinitum in decisione arcuum: erit ergo
devenire ad aliquam figuram rectilineam aequalem circulo, cui poterit
quadratum aequari. Quia igitur supponebat quod arcus non semper
dividuntur in duo media, quod est contrarium principiis geometriae,
huiusmodi rationem dissolvere non pertinet ad geometram. Quia igitur
rationes Parmenidis et Melissi supponunt ens esse immobile, ut infra
patebit; hoc autem est contra principia supposita in scientia
naturali; sequitur quod solvere huiusmodi rationes, non pertinet ad
philosophum naturalem.
8. Deinde cum
dicit: sed quoniam de natura etc., assignat rationem quare disputet
contra praedictam positionem. Et dicit quod quia praedicti philosophi
loquebantur de rebus naturalibus, licet non inducerent defectus, idest
dubitationes naturales; utile est ad propositum disputare de huiusmodi
opinionibus: quia etsi non sit scientiae naturalis disputare contra
huiusmodi positiones, pertinet tamen ad philosophiam primam.
|
|