|
1. Postquam posuit
opiniones philosophorum de principiis, hic disputat contra eos. Et
primo contra illos qui non naturaliter de natura locuti sunt; secundo
contra illos qui naturaliter de natura locuti sunt, ibi: sicut autem
physici et cetera. Circa primum duo facit: primo disputat contra
positionem Melissi et Parmenidis; secundo contra rationes eorum,
ibi: et ex quibus demonstrant et cetera. Circa primum duo facit:
primo disputat contra positionem hanc, ens est unum, per rationem
sumptam ex parte entis, quod est subiectum in propositione; secundo
per rationem sumptam ex parte unius, quod est praedicatum, ibi:
amplius quoniam et cetera.
2. Dicit ergo
primo: quod id quod maxime accipiendum est pro principio ad disputandum
contra positionem praedictam, est quod id quod est, idest ens,
dicitur multipliciter. Quaerendum enim est ab eis qui dicunt ens esse
unum, quomodo accipiant ens: utrum scilicet pro substantia, vel pro
qualitate, vel pro aliquo aliorum generum. Et quia substantia
dividitur in universalem et particularem, idest in substantiam primam
et secundam, et iterum in multas species, quaerendum est utrum dicant
ens esse unum ut hominem unum, aut ut equum unum, aut ut animam unam;
aut ut qualitatem unam, ut album aut calidum aut aliquod huiusmodi:
multum enim differt quodcumque istorum dicatur. Oportet igitur quod si
ens est unum, quod vel sit substantia et accidens simul, vel sit
accidens tantum, vel substantia tantum. Si autem sit substantia et
accidens simul, non erit unum ens tantum, sed duo. Nec differt
quantum ad hoc utrum substantia et accidens sint simul in uno ut unum
vel diversa: quia licet sint simul in uno, non tamen sunt unum
simpliciter, sed unum subiecto. Et sic ponendo substantiam cum
accidente, sequitur quod non sint unum simpliciter sed multa. Si vero
dicatur quod sit accidens tantum et non substantia, hoc est omnino
impossibile: nam accidens sine substantia omnino esse non potest;
omnia enim accidentia de substantia dicuntur sicut de subiecto, et in
hoc ratio eorum consistit. Si vero dicatur quod sit substantia tantum
sine accidente, sequitur quod non sit quantitas, nam quantitas
accidens est: et hoc est contra positionem Melissi. Posuit enim ens
esse infinitum; unde sequitur quod sit quantum, quia infinitum per se
loquendo non est nisi in quantitate; sed substantia et qualitas et
huiusmodi non dicuntur infinita nisi per accidens, inquantum scilicet
sunt simul cum quantitate. Cum ergo Melissus ponat ens infinitum,
non potest ponere substantiam sine quantitate. Si ergo est substantia
et quantitas simul, sequitur quod non sit tantum unum ens, sed duo;
si vero sit solum substantia, non est infinitum, quia non habebit
magnitudinem neque quantitatem: nullo igitur modo potest esse verum
quod Melissus dicit, ens esse unum.
3. Deinde cum
dicit: amplius quoniam et ipsum etc., ponit secundam rationem
acceptam ex parte unius. Et circa hoc duo facit: primo ponit
rationem; secundo ostendit quomodo quidam erraverunt in solutione
ipsius, ibi: conturbati sunt autem et cetera. Dicit ergo primo quod
sicut ens dicitur multipliciter, ita et unum: et ideo considerandum
est quomodo dicant omnia esse unum. Dicitur enim unum tripliciter:
vel sicut continuum est unum, ut linea et corpus; vel sicut
indivisibile est unum, ut punctum; vel sicut unum dicuntur illa quorum
ratio est una, seu definitio, sicut vappa et vinum dicuntur unum.
Primo ergo ostendit quod non possunt dicere quod omnia sunt unum
continuatione, quia continuum est quodammodo multa: omne enim
continuum est in infinitum divisibile, et sic continet in se multas
partes. Unde qui ponit ens continuum, necesse est quod ponat
quodammodo multa. Et non solum propter multitudinem partium, sed
etiam propter diversitatem quae videtur esse inter totum et partes.
Est enim dubitatio utrum totum et partes sint unum aut plura. Et
licet forsitan haec dubitatio ad propositum non pertineat, tamen per se
ipsam utilis est ad cognoscendum. Et non solum de totis continuis,
sed etiam de totis contiguis, quorum partes non sunt continuae; sicut
partes domus, quae sunt unum contactu et compositione. Et manifestum
est quod totum secundum quid est idem parti, non tamen simpliciter.
Si enim simpliciter totum esset idem uni partium, eadem ratione esset
idem alteri partium; quae autem uni et eidem sunt eadem, sibi invicem
sunt eadem; et sic sequitur quod ambae partes, si ponantur simpliciter
esse idem toti, quod sint idem ad invicem. Et sic sequeretur quod
totum sit indivisibile, non habens diversitatem partium.
4. Deinde cum
dicit: at vero si est etc., ostendit quod omnia non possunt esse unum
sicut indivisibile est unum: quia quod est indivisibile non potest esse
quantum, cum omnis quantitas sit divisibilis; et per consequens non
potest esse quale, ut intelligatur de qualitate quae fundatur super
quantitatem. Et si non est quantum, non potest esse finitum, sicut
dixit Parmenides, neque infinitum, sicut dixit Melissus; quia
terminus indivisibilis, utpote punctus, est finis et non finitus;
quia finitum et infinitum conveniunt quantitati.
5. Deinde cum
dicit: at vero si ratione etc., ostendit quomodo non potest dici
omnia esse unum secundum rationem: quia si hoc esset, sequerentur tria
inconvenientia. Primum est quod contraria essent unum secundum
rationem, scilicet quod eadem ratio esset boni et mali, sicut
Heraclitus ponebat eandem esse rationem contrariorum, ut patet in IV
Metaphys. Secundum inconveniens est quod eadem esset ratio boni et
non boni, quia ad malum sequitur non bonum; et sic sequeretur quod
esset eadem ratio entis et non entis; et sic sequeretur etiam quod
omnia entia non solum essent unum ens, ut ipsi ponunt, sed etiam
essent non ens vel nihil; quia quaecumque sunt unum secundum rationem,
ita se habent quod de quocumque praedicatur unum, et aliud. Unde si
ens et nihil sunt unum secundum rationem, sequitur, si omnia sunt unum
ens, quod omnia sunt nihil. Tertium inconveniens est quod diversa
genera, ut quantitas et qualitas, sint eadem secundum rationem. Et
hoc inconveniens ponit cum dicit, et tali et tanto. Advertendum vero
quod sicut philosophus dicit in IV Metaphys., contra negantes
principia non potest adduci demonstratio simpliciter, quae procedit ex
magis notis simpliciter; sed demonstratio ad contradicendum, quae
procedit ex iis quae supponuntur ab adversario, quae sunt interdum
minus nota simpliciter. Et sic philosophus in hac disputatione utitur
pluribus quae sunt minus nota quam hoc quod est entia esse multa et non
unum tantum, ad quod rationes adducit.
|
|