|
1. Postquam
philosophus improbavit opinionem Parmenidis et Melissi ponentium ens
esse unum, hic ostendit quod ex eadem radice quidam posteriores
philosophi in dubitationem inciderunt. Erraverunt enim Parmenides et
Melissus eo quod nesciverunt distinguere unum: unde quae aliquo modo
sunt unum, simpliciter esse unum enunciabant. Posteriores autem
philosophi, nescientes distinguere unum, pro inconvenienti reputabant
quod idem aliquo modo sit unum et multa: quod tamen convicti rationibus
confiteri cogebantur. Et ideo dicit quod posteriores philosophi
conturbati sunt, idest in dubitationem inciderunt, quemadmodum et
antiqui, scilicet Parmenides et Melissus, ne forte cogerentur hoc
dicere, quod idem sit unum et multa; quod inconveniens videbatur
utrisque. Et ideo primi ponentes omnia unum, totaliter multitudinem
auferebant: posteriores vero multitudinem auferre conabantur a
quibuscumque quae ponerent esse unum.
2. Et ideo quidam in
propositionibus, ut Lycophron, auferebant hoc verbum est: dicebant
enim quod non est dicendum homo est albus, sed homo albus.
Considerabant enim quod homo et albus sunt quodammodo unum, alioquin
album de homine non praedicaretur; sed videbatur eis quod haec dictio
est, cum sit copula verbalis, inter duo copularet: et ideo totaliter
ab eo quod est unum multitudinem auferre volentes, dicebant non esse
apponendum hoc verbum est. Sed quia imperfecta oratio videbatur, et
imperfectum sensum generari in animo auditoris, si ponantur nomina
absque additione alicuius verbi; hoc volentes corrigere alii mutabant
modum loquendi, et non dicebant homo albus, propter imperfectionem
orationis, nec homo est albus, ne daretur intelligi multitudo, sed
homo albatur: quia per hoc quod est albari, non intelligitur res
aliqua, ut eis videbatur, sed quaedam subiecti transmutatio. Et
similiter dicebant non esse dicendum homo est ambulans, sed homo
ambulat; ne per additionem huius copulae verbalis est, id quod
reputabant unum, scilicet hominem album, facerent esse multa: ac si
unum et ens dicerentur singulariter, idest uno modo, et non
multipliciter.
3. Sed hoc est
falsum, quia id quod est unum uno modo, potest esse multa alio modo:
sicut quod est unum subiecto, potest esse multa ratione, sicut album
et musicum idem sunt subiecto sed ratione multa; alia enim est ratio
musici et alia albi. Unde concludi potest quod unum sit multa. Alio
etiam modo contingit quod id quod est unum toto et actu, sit multa
secundum partium divisionem: unde totum est unum in sua totalitate,
sed habet partium multitudinem. Et quamvis ad id quod est unum
subiecto et multa ratione aliquod remedium adinvenirent, auferentes hoc
verbum est, vel commutantes ut supra dictum est; tamen hic, scilicet
in toto et partibus, omnino deficiebant respondere nescientes; et
confitebantur tanquam aliquid inconveniens, unum esse multa. Sed hoc
non est inconveniens quando unum et multa non accipiuntur ut opposita.
Unum enim in actu et multa in actu opponuntur; sed unum in actu et
multa in potentia non sunt opposita. Et propter hoc subdit quod unum
dicitur multipliciter, scilicet unum in potentia et unum in actu: et
sic idem nihil prohibet esse unum in actu et multa in potentia, sicut
patet de toto et partibus.
4. Ultimo autem
inducit conclusionem principaliter intentam, scilicet quod ex
praedictis rationibus patet quod impossibile est omnia entia esse unum.
|
|