|
1. Postquam
philosophus improbavit rationem Melissi, hic improbat rationem
Parmenidis. Et primo improbat eam; secundo excludit dicta quorundam
qui male obviabant rationi Parmenidis, ibi: quidam autem rationibus
et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit modos quibus obviandum
est rationi Parmenidis; secundo illis modis eam solvit ibi: falsa
quidem et cetera.
2. Circa primum
sciendum est quod ratio Parmenidis talis erat, ut patet in I
Metaphys. Quidquid est praeter ens est non ens; sed quod est non ens
est nihil; ergo quidquid est praeter ens est nihil. Sed ens est
unum; ergo quidquid est praeter unum est nihil; ergo est tantum unum
ens. Et ex hoc concludebat quod esset immobile, quia non haberet a
quo moveretur, nec haberet extra se quo moveretur. Ex ipsis autem
eorum rationibus patet quod Parmenides considerabat ens secundum
rationem entis, et ideo ponebat ens esse unum et finitum: Melissus
autem considerabat ens ex parte materiae, considerabat enim ens
secundum quod est factum vel non factum; et ideo ponebat ens esse unum
et infinitum.
3. Dicit ergo quod
idem modus est procedendi contra rationem Parmenidis et contra rationem
Melissi. Nam sicut ratio Melissi solvebatur ex eo quod assumebat
propositiones falsas, et ex eo quod non recte concludebat secundum
rectam formam syllogisticam; sic et ratio Parmenidis solvitur partim
quia falsa assumit, et partim quia non recte concludit. Dicit autem
et esse alios modos disputandi proprios contra Parmenidem; quia contra
eum disputari potest ex propositionibus ab eo sumptis, quae sunt aliquo
modo verae et probabiles. Sed Melissus procedebat ex eo quod est
falsum et improbabile, scilicet quod ens non generatur: unde non
disputavit contra eum per propositiones ab eo sumptas.
4. Deinde cum
dicit: falsa quidem etc., prosequitur praedictos modos. Et primo
primum; secundo secundum, ibi: non concluditur autem et cetera.
Dicit ergo primo quod Parmenides assumit propositiones falsas, quia
accipit quod est, idest ens, dici simpliciter, idest uno modo, cum
tamen dicatur multipliciter. Dicitur enim ens uno modo substantia,
alio modo accidens; et hoc multipliciter secundum diversa genera:
potest etiam accipi ens prout est commune substantiae et accidenti.
Patet autem quod propositiones ab eo sumptae in uno sensu sunt verae,
et in alio sensu sunt falsae. Nam cum dicitur: quidquid est praeter
ens est non ens, verum est si ens sumatur prout est commune substantiae
et accidenti: si autem sumatur pro accidente tantum vel pro substantia
tantum, falsum est, ut infra ostendetur. Similiter et cum dicit quod
ens est unum, verum est si accipiatur pro aliqua una substantia vel pro
aliquo uno accidente: non tamen verum erit in illo sensu quod quidquid
est praeter illud ens, sit non ens.
5. Deinde cum
dicit: non concluditur etc., prosequitur secundum modum solutionis,
quod scilicet ratio Parmenidis non recte concludebat. Et primo
ostendit in simili; secundo adaptat ad propositum, ibi: necesse est
igitur et cetera. Dicit ergo primo quod ex hoc sciri potest quod ratio
Parmenidis non concludit recte, quia forma argumentandi non est
efficax in omni materia; quod oporteret si esset debita forma
argumentandi. Si enim accipiamus album loco entis, et ponamus quod
album significet unum tantum et non dicatur aequivoce, et dicamus sic:
quidquid est praeter album est non album, et quidquid est non album est
nihil; non sequitur quod album sit unum tantum. Primo quidem quia non
erit necessarium quod omnia alba sint unum continuum. Vel aliter: non
erit unum album continuatione; idest ex hoc ipso quod est continuum,
non erit unum simpliciter; quia continuum est quodammodo multa, ut
supra dictum est. Et similiter non erit unum ratione: alia enim est
ratio albi et susceptibilis. Et tamen non erit aliquid praeter album
quasi ab eo divisum: non est enim aliud album a susceptibili quia album
sit separabile a susceptibili; sed quia alia est ratio albi et
susceptibilis. Sed hoc nondum erat consideratum tempore Parmenidis,
scilicet quod aliquid esset unum subiecto et multa ratione: et ideo
credidit quod si nihil sit extra aliquod subiectum, quod sequatur id
esse unum. Sed hoc falsum est tum propter multitudinem partium, tum
propter diversam rationem subiecti et accidentis.
6. Deinde cum
dicit: necesse est igitur etc., adaptat similitudinem ad propositum,
ut quod dictum est de albo, ostendat similiter se habere circa ens.
Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod non sequitur ens esse unum
simpliciter, propter hoc quod subiectum et accidens sunt diversa
secundum rationem; secundo propter multitudinem partium, ibi: neque
igitur magnitudo et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit
quod cum dicitur quidquid est praeter ens est non ens, hoc quod est ens
non potest accipi pro accidente tantum; secundo quod non potest accipi
pro substantia tantum, ibi: si igitur quod vere et cetera.
7. Dicit ergo primo
quod cum dicitur quidquid est praeter ens est non ens, si ens dicatur
unum significare, oportebit quod significet non quodcumque ens, vel de
quocumque praedicatur; sed significet quod vere est, idest
substantiam, et significet quod vere est unum, scilicet indivisibile.
Si enim ens significet accidens, cum accidens praedicetur de
subiecto, oportet quod subiectum non sit cui accidit accidens quod
ponitur ens. Si enim quidquid est praeter ens est non ens, idest
praeter accidens, et subiectum est alterum ab accidente quod significat
hoc quod dico ens; sequetur quod subiectum sit non ens: et ita, cum
accidens quod est ens praedicetur de subiecto quod est non ens,
sequetur quod ens praedicetur de non ente. Et hoc est quod concludit,
erit itaque aliquid cum non sit; ac si dicat: ergo sequetur quod non
ens sit ens. Hoc autem est impossibile, quia hoc est primum
supponendum in scientiis, quod contradictoria non praedicentur de se
invicem, ut in IV Metaphys. dicitur. Unde concludit quod si
aliquid sit vere ens, supposita hac propositione, quidquid est praeter
ens est non ens, quod illud non sit accidens inhaerens alii. Quia
tunc non contingeret ipsi subiecto sic esse aliquod ens, idest quod
ipsum subiectum haberet rationem entis, nisi ens multa significaret,
ita quod unumquodque illorum multorum esset aliquod ens: sed supponitur
a Parmenide quod ens significat unum tantum.
8. Deinde cum
dicit: si igitur quod vere etc., postquam conclusit quod cum dicitur
quidquid est praeter ens est non ens, per ens non potest intelligi
accidens, ostendit quod nec etiam substantia. Unde dicit: si igitur
quod vere est non sit accidens alicui, sed illi aliquid accidit,
oportet quod in hac propositione, quidquid est praeter ens est non
ens, magis significetur quod vere est, idest substantia, per ens quam
per non ens. Sed nec hoc potest stare. Ponatur enim quod id quod
vere est ens, idest illa substantia, sit album: album autem non est
quod vere est. Iam enim dictum est quod id quod vere est, non est
possibile accidere alicui: et hoc ideo quia quod non vere est, idest
quod non est substantia, non est quod est, idest non est ens. Sed
quidquid est praeter ens, idest praeter substantiam, est non ens: sic
ergo sequitur quod album non sit ens. Et non solum ita quod non sit
hoc ens, sicut homo non est hoc ens quod est asinus: sed quod omnino
non sit, quia ipse dicit quod quidquid est praeter ens est non ens, et
quod est non ens est nihil. Ex hoc ergo sequitur quod non ens
praedicetur de eo quod vere est; quia album praedicatur de substantia,
quae vere est, et tamen album non significat ens, ut dictum est.
Unde sequitur quod ens sit non ens: et hoc est etiam impossibile,
quia unum contradictoriorum non praedicatur de altero. Unde si ad
evitandum hoc inconveniens dicamus quod vere ens non solum significat
subiectum, sed etiam ipsum album, sequitur quod ens multa significet.
Et ita non erit tantum unum ens, quia subiectum et accidens plura sunt
secundum rationem.
9. Deinde cum
dicit: neque igitur magnitudo etc., ostendit quod non sequitur ex
ratione Parmenidis quod sit tantum unum ens, propter multitudinem
partium. Et primo quantum ad partes quantitativas; secundo quantum ad
partes rationis, ibi: quod autem dividitur et cetera. Dicit ergo
primo quod si ens tantum unum significet, non solum non poterit esse
accidens cum subiecto, sed neque etiam ens erit aliqua magnitudo: quia
omnis magnitudo est divisibilis in partes, utriusque autem partis non
est eadem ratio sed altera. Unde sequitur quod illud ens unum non sit
substantia corporea.
10. Secundo, ibi:
quod autem dividitur etc., ostendit quod non possit esse ens
substantia definibilis. Manifestum est enim ex definitione quod id
quod vere est, idest substantia, dividitur in plura, quorum
unumquodque est quod vere est, idest substantia, et aliud secundum
rationem. Ut ponamus quod illud unum quod vere est, sit homo: cum
homo sit animal bipes, necesse est quod animal sit et bipes sit; et
utrumque eorum erit quod vere est, idest substantia. Quod si non sint
substantiae, erunt accidentia: aut igitur homini aut alicui alteri.
Sed impossibile est quod sint accidentia homini. Et ad hoc
ostendendum duo supponit. Quorum primum est quod accidens dicitur
dupliciter: uno modo accidens separabile, quod contingit inesse et non
inesse, ut sedere; alio modo accidens inseparabile et per se. Et hoc
est accidens in cuius definitione ponitur subiectum cui accidit: sicut
simum est per se accidens nasi quia in definitione simi ponitur nasus;
est enim simum nasus curvus. Secundum quod supponit est quod si aliqua
ponuntur in definitione alicuius definiti, aut in definitione alicuius
eorum ex quibus constat definitio, impossibile est quod in definitione
alicuius horum ponatur definitio totius definiti. Sicut bipes ponitur
in definitione hominis, et quaedam alia ponuntur in definitione bipedis
vel animalis, ex quibus definitur homo: impossibile est autem quod
ponatur homo in definitione bipedis, aut in definitione alicuius eorum
quae cadunt in definitione bipedis vel animalis; alioquin esset
definitio circularis, et esset idem prius et posterius, et notius et
minus notum; omnis enim definitio est ex prioribus et notioribus, ut
in VI Topic. dicitur. Et eadem ratione, cum in definitione
hominis albi ponatur album, non est possibile quod in definitione albi
ponatur homo albus. His igitur suppositis, sic argumentatur. Si
bipes est accidens homini, necesse est vel quod sit accidens
separabile, et sic continget hominem non esse bipedem, quod est
impossibile; vel erit inseparabile, et sic oportebit quod homo ponatur
in ratione bipedis, quod est etiam impossibile quia bipes ponitur in
ratione eius. Impossibile est igitur quod bipes sit accidens homini,
et eadem ratione neque animal. Si vero dicatur quod ambo sunt
accidentia alicui alii, sequeretur quod etiam homo accidat alicui
alteri. Sed hoc est impossibile: iam enim supra dictum est quod illud
quod vere est nulli accidit, homo autem supponitur esse illud quod vere
est, ut ex superioribus patet. Quod autem sequatur hominem accidere
alteri si animal et bipes alteri accidunt, sic manifestat: quia de
quocumque dicuntur ambo seorsum, scilicet animal et bipes, de eodem
dicetur utrumque simul, scilicet animal bipes; et de quocumque dicitur
animal bipes, dicitur quod est ex eis, scilicet homo, quia nihil
aliud est homo quam animal bipes. Sic igitur patet quod si ponatur
unum tantum ens, non possunt poni partes quantitativae, neque partes
magnitudinis, neque partes rationis. Sic igitur sequitur quod omne
ens sit de numero indivisibilium, ne ponentes unum ens cogamur ponere
multa propter partes.
11. Commentator
autem dicit quod ibi, sed quod vere est etc., ponit secundam rationem
Parmenidis ad ostendendum quod ens sit unum, quae talis est. Ens
quod est unum est substantia et non accidens (et per substantiam
intelligit corpus): si autem corpus illud dividatur in duas
medietates, sequitur quod ens dicatur de utraque medietate et de
congregato ex eis. Et hoc vel procedit in infinitum, quod est
impossibile secundum ipsum; aut erit dividere usque ad puncta, quod
etiam est impossibile; unde oportet quod ens sit unum indivisibile.
Sed haec expositio extorta est et contra intentionem Aristotelis,
sicut satis apparet litteram inspicienti secundum primam expositionem.
|
|