|
1. Postquam
philosophus improbavit rationem Parmenidis ducendo ad quaedam
inconvenientia, hic improbat positionem quorundam, qui praedicta
inconvenientia concedebant. Et circa hoc duo facit: primo ponit
positionem eorum; secundo improbat eam, ibi: manifestum autem et
cetera.
2. Considerandum est
ergo primo: quod supra philosophus contra rationem Parmenidis duabus
rationibus usus est. Una ad ostendendum quod ex ratione Parmenidis
non sequitur omnia esse unum, propter diversitatem subiecti et
accidentis: quae quidem ratio ducebat ad hoc inconveniens, quod non
ens est ens, ut ex superioribus patet. Alia vero ratio procedebat ad
ostendendum quod non sequitur omnia esse unum, propter hoc quod si
esset magnitudo, sequeretur magnitudinem esse indivisibilem; quia si
sit divisibilis, erunt quodammodo multa.
3. Platonici vero
utrique rationi acquieverunt, concedendo impossibilia ad quae
deducunt. Acquieverunt ergo primae rationi, quae ducebat ad hoc quod
non ens esset ens, si aliquis diceret quod ens significet unum, vel
substantiam tantum vel accidens tantum, et per hoc vellet dicere quod
omnia sunt unum:- huic rationi, dico, acquieverunt quod non ens
esset ens. Dicebat enim Plato quod accidens est non ens: et propter
hoc dicitur in VI Metaphys. quod Plato posuit sophisticam circa non
ens, quia versatur maxime circa ea quae per accidens dicuntur. Sic
ergo Plato, intelligens per ens substantiam, concedebat primam
propositionem Parmenidis, dicentis quod quidquid est praeter ens est
non ens; quia ponebat accidens, quod est praeter substantiam, esse
non ens. Non tamen concedebat secundam propositionem, hanc scilicet:
quidquid est non ens est nihil. Licet enim diceret accidens esse non
ens, non tamen dicebat accidens esse nihil, sed aliquid. Et propter
hoc secundum ipsum non sequebatur quod sit unum tantum. Sed alteri
rationi, quae ducebat ad hoc quod magnitudo esset indivisibilis,
assentiebat faciendo magnitudines esse indivisibiles ex decisione,
idest dicendo quod magnitudinum divisio ad indivisibilia terminatur.
Ponebat enim corpora resolvi in superficies, et superficies in
lineas, et lineas in indivisibilia, ut patet in III de caelo et
mundo.
4. Deinde cum
dicit: manifestum autem etc., improbat praedictam positionem quantum
ad hoc, quod concedebat quod non ens est aliquid. Nam quantum ad id
quod faciebat individuas magnitudines, improbat suo loco in sequentibus
scientiae naturalis. Improbat autem primum dupliciter: primo
ostendendo quod non sequitur ex ratione Platonis quod non ens sit
aliquid; secundo quantum ad hoc quod dicebat, quod nisi hoc ponatur
(scilicet quod si non ens quod est accidens, non sit aliquid),
sequitur omnia esse unum, ibi: dicere igitur et cetera.
5. Dicit ergo primo
manifestum esse quod non est verum quod ista ratio Platonis sequatur,
qua sic deducebat, ens unum significat. Ponebat enim ens esse genus,
et univoce dictum de omnibus secundum participationem primi entis; et
iterum ponebat quod contradictoria non sunt simul vera. Ex his duobus
arbitrabatur sequi non ens non esse nihil, sed aliquid. Si enim ens
significat unum quod est substantia, oportebit quod quidquid est non
substantia, sit non ens: quia si esset ens, cum ens non significet
nisi substantiam, sequeretur quod esset substantia; et ita esset simul
substantia et non substantia; quod est contradictoria simul vera esse.
Si igitur impossibile est contradictoria simul vera esse, et ens
significat unum quod est substantia, sequetur quod quidquid est non
substantia, sit non ens. Sed aliquid est non substantia, scilicet
accidens; igitur aliquid est non ens: et sic non est verum quod non
ens sit nihil. Ostendit autem Aristoteles quod hoc non sequitur,
quia si ens significat principaliter unum quod est substantia, nihil
prohibet dicere quod accidens, quod non est substantia, non sit
simpliciter ens: sed tamen non propter hoc oportet quod illud quod non
est aliquid, idest substantia, dicatur absolute non ens. Licet ergo
accidens non sit ens simpliciter, non tamen potest dici absolute non
ens.
6. Deinde cum
dicit: dicere igitur etc., ostendit ulterius quod non sequitur, si
non ens quod est accidens non sit aliquid, quod omnia sint unum. Et
hoc est quod dicit, quod inconveniens est dicere quod sequatur omnia
esse unum nisi aliquid sit extra ens, quia per ens non potest intelligi
nisi substantia, quae vere est. Sed si substantia sit, nihil
prohibet esse multa, sicut iam dictum est, etiam remota magnitudine et
accidente; quia definitio substantiae dividitur in multa quae sunt de
genere substantiae, sicut homo in animal et bipes. Et ulterius
sequitur quod secundum diversas differentias generis sint multae
substantiae in actu. Et ultimo infert conclusionem principaliter
intentam, quod non omnia sunt unum, sicut dicebat Parmenides et
Melissus.
|
|