|
1. Postquam
philosophus improbavit opinionem de principiis eorum qui de natura non
naturaliter sunt locuti, hic prosequitur opiniones eorum qui de
principiis naturae naturaliter sunt locuti, non removentes motum: et
ideo vocat eos physicos, idest naturales. Et circa hoc duo facit:
primo ostendit diversitatem opinionum; secundo prosequitur unam earum,
ibi: videtur autem et cetera.
2. Dicit ergo primo
quod secundum opinionem naturalium philosophorum, duo sunt modi
secundum quos generantur res ex principiis. Quorum unum tangebant
philosophi naturales ponentes unum tantum principium materiale; sive
esset unum de tribus elementis, scilicet igne, aere et aqua (quia
terram solam nullus posuit principium, ut supra dictum est), sive
aliquod medium inter ea, ut puta quod esset densius igne et subtilius
aere. Ab isto autem uno principio dicebant omnia alia generari
secundum raritatem et densitatem; ut puta, qui ponebant aerem
principium, dicebant quod ex eo rarefacto generatur ignis, ex eo autem
condensato generatur aqua. Rarum autem et densum sunt contraria; et
reducuntur ad excellentiam et defectum, ut ad quaedam universaliora:
nam densum est quod habet multum de materia, rarum autem quod parum.
3. Et sic quodammodo
concordabant cum Platone, qui ponebat magnum et parvum principia,
quae etiam pertinent ad excellentiam et defectum. Sed in hoc
differebant a Platone, quia Plato posuit magnum et parvum ex parte
materiae, quia ponebat unum principium formale, quod est quaedam idea
participata a diversis secundum diversitatem materiae: antiqui vero
naturales ponebant contrarietatem ex parte formae, quia ponebant primum
principium unam materiam, ex qua multa constituuntur secundum diversas
formas.
4. Alii vero antiqui
naturales ponebant res fieri ex principiis, ex hoc quod ipsa contraria
et diversa extrahebantur ab uno, in quo erant quasi commixta et
confusa. Sed in hoc differebant, quod Anaximander ponebat illud unum
confusum esse principium, non autem illa multa quae in eo erant
commixta: unde ponebat unum tantum principium. Empedocles vero et
Anaxagoras ponebant magis esse principia illa quae in eo
permiscebantur: et ideo ponebant multa principia, licet et illud unum
confusum quodammodo principium ponerent.
5. Sed Anaxagoras
et Empedocles differebant in duobus. Primo quidem quia Empedocles
ponebat circulationem quandam commixtionis et segregationis. Ponebat
enim mundum multoties esse factum et multoties corruptum; ita scilicet
quod cum mundus corruptus fuit, amicitia omnia confundente in unum,
iterum mundus generaretur, lite separante et distinguente: et sic
confusioni succedit distinctio et e converso. Sed Anaxagoras ponebat
semel tantum mundum factum esse, ita quod a principio omnia essent
commixta in unum: sed intellectus, qui incoepit extrahere et
distinguere, nunquam cessabit hoc facere, ita quod nunquam erunt omnia
commixta in unum. Alio modo differebant in hoc quod Anaxagoras posuit
principia esse infinitas partes similes et contrarias: sicut infinitas
partes carnis, quae sunt similes invicem, et infinitas partes ossis et
aliorum quae habent partes similes, cum tamen quarundam sit ad alias
contrarietas; sicut partium ossis ad partes sanguinis est contrarietas
secundum humidum et siccum. Sed Empedocles posuit principia solum
illa quatuor quae communiter dicuntur elementa, scilicet ignem,
aerem, aquam et terram.
|
|