|
1. Postquam
philosophus in primo libro determinavit de principiis rerum naturalium,
hic determinat de principiis scientiae naturalis. Ea autem quae primo
oportet cognoscere in aliqua scientia, sunt subiectum ipsius, et
medium per quod demonstrat. Unde hic secundus liber in duas partes
dividitur: in prima determinat de quibus sit consideratio scientiae
naturalis; in secunda ex quibus causis demonstrat, ibi: determinatis
autem his et cetera. Prima dividitur in duas: in prima ostendit quid
sit natura; in secunda de quibus considerat scientia naturalis, ibi:
quoniam autem determinatum est et cetera. Prima dividitur in duas: in
prima ostendit quid sit natura; in secunda quot modis dicitur, ibi:
videtur autem natura, et cetera. Prima dividitur in duas: in prima
ostendit quid sit natura; in secunda excludit intentionem quorundam
tentantium demonstrare quod natura sit, ibi: quod autem est natura et
cetera. Circa primum duo facit: primo notificat naturam; secundo ea
quae denominantur a natura, ibi: naturam autem habent et cetera.
Circa primum tria facit: primo investigat definitionem naturae;
secundo concludit eam, ibi: est igitur natura etc.; tertio exponit
ipsam definitionem, ibi: dico autem non secundum accidens et cetera.
2. Dicit ergo primo
quod inter omnia entia, quaedam esse dicimus a natura; quaedam vero ab
aliis causis, puta ab arte vel a casu. Dicimus autem esse a natura
quaelibet animalia, et partes ipsorum, sicut carnem et ossa, et etiam
plantas et corpora simplicia, scilicet elementa, quae non resolvuntur
in aliqua corpora priora, ut sunt terra, ignis, aer et aqua: haec
enim et omnia similia a natura dicuntur esse. Et differunt haec omnia
ab his quae non sunt a natura, quia omnia huiusmodi videntur habere in
se principium alicuius motus et status; quaedam quidem secundum locum,
sicut gravia et levia, et etiam corpora caelestia; quaedam vero
secundum augmentum et decrementum, ut animalia et plantae; quaedam
vero secundum alterationem, ut corpora simplicia et omnia quae
componuntur ex eis. Sed ea quae non sunt a natura, sicut lectus et
indumentum et similia, quae accipiunt huiusmodi praedicationem secundum
quod sunt ab arte, nullius mutationis principium habent in seipsis nisi
per accidens, inquantum scilicet materia et substantia corporum
artificiatorum sunt res naturales. Sic igitur inquantum artificialibus
accidit esse ferrea vel lapidea, habent aliquod principium motus in
seipsis, sed non inquantum sunt artificiata: cultellus enim habet in
se principium motus deorsum, non inquantum est cultellus, sed
inquantum est ferreus.
3. Sed videtur hoc
non esse verum, quod secundum quamlibet mutationem rerum naturalium,
principium motus sit in eo quod movetur. In alteratione enim et
generatione simplicium corporum, totum principium motus videtur esse ab
extrinseco agente: puta cum aqua calefit, vel aer in ignem
convertitur, principium mutationis est ab exteriori agente. Dicunt
ergo quidam quod etiam in huiusmodi mutationibus principium activum
motus est in eo quod movetur; non quidem perfectum, sed imperfectum,
quod coadiuvat actionem exterioris agentis. Dicunt enim quod in
materia est quaedam inchoatio formae, quam dicunt esse privationem,
quae est tertium principium naturae; et ab hoc principio intrinseco
generationes et alterationes corporum simplicium naturales dicuntur.
Sed hoc non potest esse: quia, cum nihil agat nisi secundum quod est
in actu, praedicta inchoatio formae, cum non sit actus, sed aptitudo
quaedam ad actum, non potest esse principium activum. Et praeterea,
etiam si esset forma completa, non ageret in suum subiectum alterando
ipsum: quia forma non agit, sed compositum; quod non potest seipsum
alterare, nisi sint in eo duae partes, quarum una sit alterans et alia
alterata.
4. Et ideo dicendum
est quod in rebus naturalibus eo modo est principium motus, quo eis
motus convenit. Quibus ergo convenit movere, est in eis principium
activum motus; quibus autem competit moveri, est in eis principium
passivum, quod est materia. Quod quidem principium, inquantum habet
potentiam naturalem ad talem formam et motum, facit esse motum
naturalem. Et propter hoc factiones rerum artificialium non sunt
naturales: quia licet principium materiale sit in eo quod fit, non
tamen habet potentiam naturalem ad talem formam. Et sic etiam motus
localis corporum caelestium est naturalis, licet sit a motore
separato, inquantum in ipso corpore caeli est potentia naturalis ad
talem motum. In corporibus vero gravibus et levibus est principium
formale sui motus (sed huiusmodi principium formale non potest dici
potentia activa, ad quam pertinet motus iste, sed comprehenditur sub
potentia passiva: gravitas enim in terra non est principium ut moveat,
sed magis ut moveatur): quia sicut alia accidentia consequuntur formam
substantialem, ita et locus, et per consequens moveri ad locum: non
tamen ita quod forma naturalis sit motor, sed motor est generans, quod
dat talem formam, ad quam talis motus consequitur.
5. Deinde cum
dicit: est igitur natura etc., concludit ex praemissis definitionem
naturae hoc modo. Naturalia differunt a non naturalibus inquantum
habent naturam; sed non differunt a non naturalibus nisi inquantum
habent principium motus in seipsis; ergo natura nihil aliud est quam
principium motus et quietis in eo in quo est primo et per se et non
secundum accidens. Ponitur autem in definitione naturae principium,
quasi genus, et non aliquid absolutum, quia nomen naturae importat
habitudinem principii. Quia enim nasci dicuntur ea quae generantur
coniuncta generanti, ut patet in plantis et animalibus, ideo
principium generationis vel motus natura nominatur. Unde deridendi
sunt qui volentes definitionem Aristotelis corrigere, naturam per
aliquid absolutum definire conati sunt, dicentes quod natura est vis
insita rebus, vel aliquid huiusmodi. Dicitur autem principium et
causa, ad designandum quod non omnium motuum natura est eodem modo
principium in eo quod movetur, sed diversimode, ut dictum est. Dicit
autem movendi et quiescendi, quia ea quae naturaliter moventur ad
locum, similiter vel magis naturaliter in loco quiescunt: propter hoc
enim ignis naturaliter movetur sursum, quia naturaliter ibi est, et
propter quod unumquodque et illud magis. Non tamen intelligendum est
quod in quolibet quod movetur naturaliter, natura sit etiam principium
quiescendi; quia corpus caeleste naturaliter quidem movetur, sed non
naturaliter quiescit: sed hoc pro tanto dicitur, quia non solum
motus, sed etiam quietis principium est. Dicit autem in quo est, ad
differentiam artificialium, in quibus non est motus nisi per accidens.
Addit autem primum, quia natura, etsi sit principium motus
compositorum, non tamen primo. Unde quod animal movetur deorsum, non
est ex natura animalis inquantum est animal, sed ex natura dominantis
elementi. Quare autem dicat per se et non secundum accidens, exponit
consequenter cum dicit: dico autem non secundum accidens. Contingit
enim aliquando quod aliquis medicus est sibi ipsi causa sanitatis; et
sic principium suae sanationis est in eo, sed per accidens: unde
principium sanationis in eo non est natura. Non enim secundum quod
sanatur habet medicinam, sed secundum quod est medicus; accidit autem
eundem esse medicum et sanari; sanatur enim secundum quod est
infirmus. Et ideo, quia per accidens coniunguntur, aliquando per
accidens dividuntur: contingit enim alium esse medicum sanantem et
alium infirmum qui sanatur. Sed principium motus naturalis est in
corpore naturali quod movetur, inquantum movetur: inquantum enim ignis
habet levitatem, fertur sursum. Nec dividuntur ad invicem, ut aliud
sit corpus quod movetur sursum et aliud leve, sed semper unum et idem.
Et sicuti est de medico sanante, ita est de omnibus artificialibus.
Nullum enim eorum habet in seipso suae factionis principium: sed
quaedam eorum fiunt ab extrinseco, ut domus et alia quae manu
inciduntur; quaedam autem fiunt a principio intrinseco, sed per
accidens, ut dictum est. Et sic dictum est quid sit natura.
6. Deinde cum
dicit: naturam autem habent etc., definit ea quae a natura
denominantur. Et dicit quod habentia naturam sunt illa quae habent in
seipsis principium sui motus. Et talia sunt omnia subiecta naturae:
quia natura est subiectum, secundum quod natura dicitur materia; et
est in subiecto, secundum quod natura dicitur forma.
7. Deinde cum
dicit: secundum naturam autem sunt etc., exponit quid sit secundum
naturam. Et dicit quod secundum naturam esse dicuntur tam subiecta,
quorum esse est a natura, quam etiam accidentia quae in eis insunt
causata ab huiusmodi principio; sicut ferri sursum non est ipsa
natura, neque habens naturam, sed est causatum a natura. Et sic
dictum est quid sit natura, et quid sit illud quod habet naturam, et
quid sit secundum naturam.
8. Deinde cum
dicit: quod autem est natura etc., excludit praesumptionem quorundam
volentium demonstrare quod natura sit. Et dicit quod ridiculum est
quod aliquis tentet demonstrare quod natura sit, cum manifestum sit
secundum sensum quod multa sunt a natura, quae habent principium sui
motus in se. Velle autem demonstrare manifestum per non manifestum,
est hominis qui non potest iudicare quid est notum propter se, et quid
non est notum propter se: quia dum vult demonstrare id quod est notum
propter se, utitur eo quasi non propter se noto. Et quod hoc
contingat aliquibus, manifestum est. Aliquis enim caecus natus
aliquando syllogizat de coloribus: cui tamen non est per se notum id
quo utitur ut principio, quia non habet intellectum rei, sed utitur
solum nominibus; eo quod cognitio nostra ortum habet a sensu, et cui
deficit unus sensus, deficit una scientia. Unde caeci nati, qui
nunquam senserunt colorem, non possunt aliquid de coloribus
intelligere; et sic utuntur non notis quasi notis. Et e converso
accidit his qui volunt demonstrare naturam esse: quia utuntur notis ut
non notis. Naturam autem esse, est per se notum, inquantum naturalia
sunt manifesta sensui. Sed quid sit uniuscuiusque rei natura, vel
quod principium motus, hoc non est manifestum. Unde patet per hoc
quod irrationabiliter Avicenna conatus est improbare Aristotelis
dictum, volens quod naturam esse possit demonstrari, sed non a
naturali, quia nulla scientia probat sua principia. Sed ignorantia
principiorum moventium non impedit quin naturam esse sit per se notum,
ut dictum est.
|
|