|
1. Postquam
philosophus determinavit de fortuna et casu quantum ad ea in quibus
conveniunt, hic ostendit differentiam eorum ad invicem. Et dividitur
in duas partes: in prima ostendit differentiam fortunae et casus; in
secunda ostendit ubi maxime haec differentia consistit, ibi: maxime
autem et cetera. Prima dividitur in duas: in prima ostendit
differentiam inter casum et fortunam; in secunda recapitulat quae dicta
sunt de utroque, ibi: quare manifestum est et cetera.
2. Circa primum
duo facit: primo ponit differentiam inter casum et fortunam; et dicit
quod in hoc differunt, quod casus est in plus quam fortuna, quia omne
quod est a fortuna est a casu, sed non convertitur.
3. Secundo, ibi:
fortuna quidem enim etc., manifestat praedictam differentiam. Et
primo ostendit in quibus sit fortuna; secundo quod casus in pluribus
est, ibi: sed casus in aliis et cetera. Circa primum duo facit:
primo ostendit in quibus sit fortuna; secundo concludit in quibus non
sit, ibi: et propter hoc neque inanimatum et cetera.
4. Dicit ergo
primo quod fortuna et id quod est a fortuna, invenitur in illis quibus
bene contingere aliquid dicitur; quia in quibus est fortuna, potest
esse eufortunium et infortunium. Dicitur autem bene contingere illi
aliquid cuius est agere. Eius autem proprie est agere, quod habet
dominium sui actus; quod autem non habet dominium sui actus, magis
agitur quam agat; et ideo actus non est in potestate eius quod agitur,
sed magis eius quod agit ipsum. Et quia vita practica, sive activa
est eorum quae habent dominium sui actus (in his enim invenitur operari
secundum virtutem vel vitium), ideo necesse est quod fortuna sit circa
practica. Et huius signum inducit, quia fortuna videtur vel idem esse
felicitati vel ei esse propinqua: unde vulgariter felices bene
fortunati vocantur. Secundum enim illos qui felicitatem in bonis
exterioribus consistere putant, felicitas est idem fortunae: secundum
illos vero qui bona exteriora, in quibus plurimum habet locum fortuna,
dicunt deservire instrumentaliter ad felicitatem, secundum hoc bona
fortuna est propinqua felicitati, quia coadiuvat ad ipsam. Unde cum
felicitas sit quaedam operatio (est enim eupraxia, idest bona
operatio, scilicet virtutis perfectae, ut dicitur in I Ethic.),
sequitur quod fortuna sit in illis quibus contingit bene agere vel
impediri ab hoc. Et hoc est bene contingere vel male contingere.
Unde cum aliquis sit dominus sui actus inquantum voluntarie agit,
sequitur quod in illis tantum contingat aliquid a fortuna esse, quae
voluntarie agit, non autem in aliis.
5. Deinde cum
dicit: et propter hoc neque inanimatum etc., concludit ex praemissis
in quibus non sit fortuna. Et dicit quod propter hoc quod fortuna non
est nisi in his quae voluntarie agunt, inde est quod neque inanimatum
neque puer neque bestia, cum non agant voluntarie quasi liberum
arbitrium habentes (quod hic dicit propositum), non agunt a fortuna.
Unde nec eufortunium nec infortunium in his potest accidere nisi
similitudinarie: sicut quidam dixit quod lapides ex quibus fiunt
altaria, sunt fortunati, quia eis honor et reverentia exhibetur, cum
lapides eis coniuncti conculcentur; quod dicitur per similitudinem ad
homines, in quibus honorati videntur bene fortunati; hi autem qui
conculcantur, dicuntur male fortunati. Sed quamvis praemissis non
contingat agere a fortuna, nihil tamen prohibet ea pati a fortuna, cum
aliquod agens voluntarium circa ea operatur: sicut dicimus esse
eufortunium cum aliquis homo invenit thesaurum, vel infortunium cum
percutitur a lapide cadente.
6. Deinde cum
dicit: sed casus et in aliis etc., ostendit quod casus est etiam in
aliis. Et circa hoc tria facit: primo ostendit quod casus est in
aliis; secundo concludit quandam conclusionem ex dictis, ibi: quare
manifestum est etc.; tertio ad eius manifestationem quoddam signum
inducit, ibi: signum autem est et cetera.
7. Dicit ergo
primo: quod casus non solum est in hominibus, qui voluntarie agunt,
sed etiam in aliis animalibus, et etiam in rebus inanimatis. Et ponit
exemplum de aliis animalibus, sicut dicitur quod equus casu venit,
quando salutem adeptus est veniens, licet non venerit causa salutis.
Aliud exemplum ponit in rebus inanimatis: dicimus enim quod tripoda
cecidit casu, quia sic stat per casum ut sit apta ad sedendum, licet
non ista de causa ceciderit, ut staret apta ad sedendum.
8. Deinde cum
dicit: quare manifestum est etc., concludit ex praemissis quod in iis
quae simpliciter fiunt propter aliquid, quando non fiunt causa eius
quod accidit, sed fiunt causa alicuius extrinseci, tunc dicimus quod
fiant a casu. Sed a fortuna dicimus illa fieri tantum de numero eorum
quae fiunt a casu, quaecumque accidunt in habentibus propositum.
9. Deinde cum
dicit: signum autem est etc., manifestat quod in conclusione
posuerat, scilicet quod casus accidat in his quae sunt propter
aliquid. Et accipit signum ab eo quod dicitur vanum, quod secundum
nomen in Graeco propinquum est casui. Dicitur autem vanum, cum id
quod est propter aliquid, non fiat eius causa, idest cum non accidat
ex eo propter quod fit; sicut si aliquis ambulet ad deponendum
superflua naturae, si hoc non accidat deambulanti, dicitur frustra
deambulasse, et ambulatio eius esset vana. Ac si hoc sit frustra vel
vanum, quod aptum natum est fieri causa alicuius, cum non perficiat
illud cuius causa natum est fieri. Et quare dicat cuius causa natum
est fieri, exponit subdens quia si aliquis dicat se frustra balneatum
quia eo balneato non deficit sol, derisorie diceret; quia hoc quod est
ipsum esse balneatum, non erat natum fieri propter hoc quod deficeret
sol. Unde casus, qui in Graeco dicitur automatum, idest per se
frustra, accidit in his quae sunt propter aliquid, sicut et id quod
est frustra vel vanum: quia per se frustra ipsum frustra secundum suum
nomen significat, sicut per se homo ipsum hominem et per se bonum ipsum
bonum. Et exemplificat in his quae casu fiunt, sicut cum dicitur quod
lapis cadendo percutiens aliquem, cecidit non percutiendi causa. Ergo
cecidit ab eo quod est per se vanum vel per se frustra, quia non natus
est propter hoc cadere: cadit enim aliquando lapis ab aliquo emissus
percutiendi causa. Quamvis autem casus et vanum conveniant in hoc quod
utrumque est in his quae sunt propter aliquid, differunt tamen, quia
vanum dicitur ex hoc quod non consequitur illud quod intendebatur;
casus autem dicitur ex hoc quod consequitur aliquid aliud quod non
intendebatur. Unde quandoque est vanum et casus simul, puta cum non
accidit illud quod intendebatur, sed accidit aliquid aliud: quandoque
autem est casus sed non vanum, cum accidit et illud quod intendebatur
et aliud: quandoque autem est vanum et non casus, quando non accidit
illud quod intendebatur neque aliquid aliud.
10. Deinde cum
dicit: maxime autem etc., ostendit in quibus maxime casus differat a
fortuna. Et dicit quod maxime differt in illis quae fiunt a natura;
quia ibi habet locum casus, sed non fortuna. Cum enim aliquid fit
extra naturam in operationibus naturae, puta cum nascitur sextus
digitus, tunc non dicimus quod fiat a fortuna, sed magis ab eo quod
est per se frustra, idest a casu. Et sic possumus accipere aliam
differentiam inter casum et fortunam, quod eorum quae sunt a casu,
causa est intrinseca, sicut eorum quae sunt a natura; eorum vero quae
sunt a fortuna, causa est extrinseca, sicut et eorum quae sunt a
proposito. Et ultimo concludit quod dictum est quid sit per se
frustra, idest casus, et quid fortuna, et quomodo differant ab
invicem.
11. Deinde cum
dicit: sed modorum causarum etc., ostendit ad quod genus causae casus
et fortuna reducantur: et primo ostendit propositum; secundo ex hoc
improbat quandam opinionem superius positam, ibi: quoniam autem casus
et cetera. Dicit ergo primo quod tam casus quam fortuna reducuntur ad
genus causae moventis: quia casus et fortuna vel est causa eorum quae
sunt a natura, vel eorum quae sunt ab intelligentia, ut ex dictis
patet; unde cum natura et intelligentia sint causa ut unde est
principium motus, etiam fortuna et casus ad idem genus reducuntur.
Sed tamen, quia casus et fortuna sunt causae per accidens, eorum
multitudo est indeterminata, ut supra dictum est.
12. Deinde cum
dicit: quoniam autem casus etc., excludit opinionem ponentium
fortunam vel casum esse causam caeli et omnium mundanorum. Et dicit
quod quia casus et fortuna sunt causae per accidens eorum quorum
intellectus et natura sunt causae per se; causa autem per accidens non
est prior ea quae est per se, sicut nihil per accidens est prius eo
quod est per se; sequitur quod casus et fortuna sint causae posteriores
quam intellectus et natura. Unde si ponatur quod casus sit causa
caeli, sicut quidam posuerunt, ut supra dictum est; sequetur quod
intellectus et natura per prius sint causa aliquorum aliorum, et postea
totius universi. Causa etiam totius universi prior esse videtur quam
causa alicuius partis universi; cum quaelibet pars universi ordinetur
ad perfectionem universi. Hoc autem videtur inconveniens, quod aliqua
alia causa sit prior quam ea quae est causa caeli: unde inconveniens
est quod casus sit causa caeli.
13. Considerandum
est autem quod si ea quae fortuito vel casualiter accidunt, idest
praeter intentionem causarum inferiorum, reducantur in aliquam causam
superiorem ordinantem ipsa; in comparatione ad illam causam non possunt
dici fortuita vel casualia: unde illa causa superior non potest dici
fortuna.
14. Deinde cum
dicit: quae autem sunt causae etc., ostendit quod causae non sunt
plures iis quae sunt dictae. Quod quidem manifestatur sic. Hoc quod
dico propter quid, quaerit de causa; sed ad propter quid non
respondetur nisi aliqua dictarum causarum; non igitur sunt plures
causae quam quae dictae sunt. Et hoc est quod dicit, quod hoc quod
dico propter quid, tot est secundum numerum, quot sunt causae
praedictae. Quandoque enim propter quid reducitur ultimo in quod quid
est, idest in definitionem, ut patet in omnibus immobilibus, sicut
sunt mathematica; in quibus propter quid reducitur ad definitionem
recti vel commensurati vel alicuius alterius quod demonstratur in
mathematicis. Cum enim definitio recti anguli sit, quod constituatur
ex linea super aliam cadente, quae ex utraque parte faciat duos angulos
aequales; si quaeratur propter quid iste angulus sit rectus,
respondetur quia constituitur ex linea faciente duos angulos aequales ex
utraque parte; et ita est in aliis. Quandoque vero reducitur propter
quid in primum movens; ut propter quid aliqui pugnaverant? Quia
furati sunt: hoc enim est quod incitavit ad pugnam. Quandoque autem
reducitur in causam finalem; ut si quaeramus cuius causa aliqui
pugnant, respondetur, ut dominentur. Quandoque autem reducitur in
causam materialem; ut si quaeratur quare istud corpus est
corruptibile, respondetur, quia compositum est ex contrariis. Sic
ergo patet has esse causas, et tot.
15. Necesse est
autem quatuor esse causas. Quia cum causa sit ad quam sequitur esse
alterius, esse eius quod habet causam, potest considerari dupliciter:
uno modo absolute, et sic causa essendi est forma per quam aliquid est
in actu; alio modo secundum quod de potentia ente fit actu ens. Et
quia omne quod est in potentia, reducitur ad actum per id quod est actu
ens; ex hoc necesse est esse duas alias causas, scilicet materiam, et
agentem qui reducit materiam de potentia in actum. Actio autem agentis
ad aliquid determinatum tendit, sicut ab aliquo determinato principio
procedit: nam omne agens agit quod est sibi conveniens; id autem ad
quod tendit actio agentis, dicitur causa finalis. Sic igitur necesse
est esse causas quatuor. Sed quia forma est causa essendi absolute,
aliae vero tres sunt causae essendi secundum quod aliquid accipit esse;
inde est quod in immobilibus non considerantur aliae tres causae, sed
solum causa formalis.
|
|