|
1. Postquam
philosophus determinavit de causis, hic ostendit quod naturalis ex
omnibus causis demonstrat. Et circa hoc duo facit: primo dicit de quo
est intentio; secundo exequitur propositum, ibi: sed tres in unam et
cetera. Dicit ergo primo, quod cum quatuor sint causae, sicut supra
dictum est, ad naturalem pertinet et omnes cognoscere, et per omnes
naturaliter demonstrare, reducendo quaestionem propter quid in
quamlibet dictarum quatuor causarum, scilicet formam, moventem, finem
et materiam. Deinde cum dicit: sed tres in unam etc., exequitur
propositum. Et circa hoc duo facit: primo praemittit quaedam quae
sunt necessaria ad propositum ostendendum; secundo probat propositum,
ibi: quare propter quid et cetera. Circa primum duo praemittit ad
subsequentem probationem necessaria: quorum primum est de habitudine
causarum ad invicem; secundum est de consideratione naturalis
philosophiae, ibi: et omnino quaecumque mota et cetera.
2. Dicit ergo
primo quod multoties contingit quod tres causae concurrunt in unam, ita
quod causa formalis et finalis sint una secundum numerum. Et hoc
intelligendum est de causa finali generationis, non autem de causa
finali rei generatae. Finis enim generationis hominis est forma
humana; non tamen finis hominis est forma eius, sed per formam suam
convenit sibi operari ad finem. Sed causa movens est eadem secundum
speciem utrique earum. Et hoc praecipue in agentibus univocis, in
quibus agens facit sibi simile secundum speciem, sicut homo generat
hominem. In his enim forma generantis, quae est principium
generationis, est idem specie cum forma generati, quae est
generationis finis. In agentibus autem non univocis, alia est ratio:
in his enim ea quae fiunt non possunt pertingere ad hoc quod
consequantur formam generantis secundum eandem rationem speciei; sed
participant aliquam similitudinem eius secundum quod possunt, ut patet
in iis quae generantur a sole. Non igitur agens semper est idem specie
cum forma, quae est finis generationis: nec iterum omnis finis est
forma: et propter hoc signanter apposuit multoties. Materia vero non
est nec idem specie nec idem numero cum aliis causis; quia materia
inquantum huiusmodi est ens in potentia, agens vero est ens in actu
inquantum huiusmodi, forma vero vel finis est actus vel perfectio.
3. Deinde cum
dicit: et omnino quaecumque etc., proponit secundum, quod est, de
quibus scilicet consideret naturalis. Et dicit quod quaecumque
moventia movent ita quod moveantur, pertinent ad considerationem
naturalis; quae vero movent sed non moventur, non sunt de
consideratione naturalis philosophiae, cuius est considerare de
naturalibus, quae habent in se principium motus. Huiusmodi autem
moventia non mota non habent in se principium motus, cum non
moveantur, sed sint immobilia; et sic non sunt naturalia, et per
consequens non sunt de consideratione naturalis philosophiae. Unde
patet quod tria sunt negotia, idest triplex est studium et intentio
philosophiae, secundum tria genera rerum quae inveniuntur. Rerum enim
quaedam sunt immobilia, et circa hoc est unum studium philosophiae;
aliud vero studium eius est circa ea quae sunt mobilia sed
incorruptibilia, sicut sunt corpora caelestia; tertium vero studium
eius est circa mobilia et corruptibilia, sicut sunt corpora inferiora.
Et primum quidem negotium pertinet ad metaphysicam; alia vero duo ad
scientiam naturalem, cuius est determinare de omnibus mobilibus, tam
corruptibilibus quam incorruptibilibus. Unde male intellexerunt
quidam, volentes haec tria reducere ad tres partes philosophiae,
scilicet ad mathematicam, metaphysicam et physicam. Nam astronomia,
quae videtur circa mobilia incorruptibilia considerationem habere,
magis est naturalis quam mathematica, ut supra dictum est; inquantum
enim applicat principia mathematica ad materiam naturalem, circa
mobilia considerationem habet. Est igitur haec divisio secundum
diversitatem rerum extra animam existentium, non secundum divisionem
scientiarum accepta.
4. Deinde cum
dicit: quare propter quid etc., ostendit propositum. Et circa hoc
duo facit: primo ostendit quod ad naturalem pertinet considerare omnes
causas et per eas demonstrare, quae duo supra proposuerat; secundo
probat quaedam quae in hac probatione supponit, ibi: dicendum quidem
igitur et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quod
naturalis omnes causas considerat; secundo quod per omnes causas
demonstrat, ibi: et penitus propter quid et cetera. Circa primum duo
facit: primo ostendit quod naturalis considerat materiam et formam et
moventem; secundo quod considerat finem, ibi: et quod quid est et
cetera. Circa primum duo facit: primo proponit quod intendit;
secundo probat, ibi: de generatione et cetera. Concludit ergo primo
ex praedictis quod assignatur propter quid a naturali, et reducendo in
materiam, et reducendo in quod quid est, idest in formam, et
reducendo in primum movens.
5. Deinde cum
dicit: de generatione etc., probat propositum in hunc modum. Dictum
est quod naturalis considerat ea quae moventur et generabilia et
corruptibilia; quidquid ergo oportet considerare circa generationem,
oportet considerari a naturali. Sed circa generationem oportet
considerare formam, materiam et moventem. Qui enim volunt considerare
circa generationem causas, hoc modo considerant: primo quid est id
quod fit post aliquid, sicut ignis fit post aerem cum ex aere generatur
ignis; et in hoc consideratur forma, per quam generatum est id quod
est. Et iterum consideratur quid est quod primum fecit, idest quod
primum movit ad generationem, et hoc est movens. Et iterum, quid est
quod sustinuit, et hoc est subiectum et materia. Et non solum primum
movens et primum subiectum considerantur circa generationem, sed etiam
ea quae consequenter sunt. Et sic patet quod ad naturalem pertinet
considerare formam, moventem et materiam. Non tamen quaelibet
moventia. Sunt enim principia moventia dupliciter, scilicet mota et
non mota: quorum id quod non movetur non est naturale, quia non habet
in se principium motus. Et tale est principium movens quod est penitus
immobile et primum omnium, ut ostendetur in octavo.
6. Deinde cum
dicit: et quod quid est etc., ostendit quod naturalis considerat
etiam finem. Et dicit quod etiam forma et quod quid est pertinet ad
considerationem naturalis, secundum quod etiam finis est et cuius causa
fit generatio. Dictum est enim supra quod forma et finis coincidunt in
idem; et quia natura operatur propter aliquid, ut infra probabitur,
necesse est quod ad naturalem pertineat considerare formam non solum
inquantum est forma, sed etiam inquantum est finis. Si autem natura
non ageret propter aliquid, consideraret quidem naturalis de forma
inquantum est forma, sed non inquantum est finis.
7. Deinde cum
dicit: et penitus propter quid etc., ostendit quomodo naturalis
demonstrat per omnes causas. Et primo quomodo demonstrat per materiam
et moventem, quae sunt causae priores in generatione; secundo ostendit
quomodo demonstrat per formam, ibi: et si hoc fieri debet etc.;
tertio quomodo demonstrat per finem, ibi: et quia dignius et cetera.
Dicit ergo primo quod in naturalibus reddendum est propter quid
penitus, idest secundum quodlibet genus causae: ut, quia hoc
praecessit, sive illud sit materia sive movens, necesse est hoc esse
consequenter; ut si aliquid generatum est ex contrariis, necesse est
illud corrumpi, et si sol appropinquat ad polum Septentrionalem,
necesse est fieri dies longiores et frigus diminui et calorem augeri
apud eos qui habitant in parte Septentrionali. Sed tamen
considerandum est quod non semper ex praecedente materia vel movente
necesse est aliquid subsequi; sed quandoque subsequitur aliquid
simpliciter, idest ut semper, ut in his quae dicta sunt; quandoque
autem ut frequenter, ut ex semine humano et movente in generatione, ut
frequentius sequitur generatum habere duos oculos, quod tamen aliquando
deficit. Et similiter ex hoc quod materia sic est disposita in corpore
humano, accidit generari febrem propter putrefactionem ut frequentius;
quandoque tamen impeditur.
8. Deinde cum
dicit: et si hoc fieri debet etc., ostendit quomodo sit demonstrandum
in naturalibus per causam formalem. Ad cuius intelligentiam sciendum
est, quod quando ex causis praecedentibus in generatione, scilicet ex
materia et movente, sequitur aliquid ex necessitate, tunc ex eis
potest sumi demonstratio, ut supra dictum est; non autem quando
sequitur aliquid ut frequenter. Sed tunc debet sumi demonstratio ab eo
quod est posterius in generatione, ad hoc quod aliquid ex necessitate
sequatur ex altero, sicut ex propositionibus demonstrationis sequitur
conclusio; ut procedamus demonstrando sic: si hoc debet fieri, ista
et ista requiruntur; sicut si debet generari homo, necesse est quod
sit semen humanum agens in generatione. Si autem procedamus e
converso: est semen humanum agens in generatione, non sequitur, ergo
generabitur homo, sicut ex propositionibus sequitur conclusio. Sed
hoc quod debet fieri, idest ad quod terminatur generatio, erat,
secundum supra dicta, quod quid erat esse, idest forma. Unde
manifestum est quod quando secundum hunc modum demonstramus, si hoc
debet fieri, demonstramus per causam formalem.
9. Deinde cum
dicit: et quia dignius etc., ostendit quomodo naturalis demonstrat
per causam finalem. Et dicit quod etiam naturalis demonstrat aliquando
aliquid esse, quia dignius est quod sic sit; sicut si demonstret quod
dentes anteriores sunt acuti, quia melius est sic esse ad dividendum
cibum, et natura facit quod melius est. Non tamen facit quod melius
est simpliciter, sed quod melius est secundum quod competit substantiae
uniuscuiusque: alioquin cuilibet animali daret animam rationalem, quae
est melior quam anima irrationalis.
|
|