|
1. Postquam
philosophus ostendit quod naturalis demonstrat ex omnibus causis, hic
manifestat quaedam quae supposuerat; scilicet quod natura agat propter
finem, et quod in quibusdam necessarium non sit ex causis prioribus in
esse, quae sunt movens et materia, sed ex causis posterioribus, quae
sunt forma et finis. Et circa hoc duo facit: primo proponit quod
intendit; secundo prosequitur propositum, ibi: habet autem
oppositionem et cetera. Dicit ergo primo, quod dicendum est primo
quod natura est de numero illarum causarum quae propter aliquid agunt.
Et hoc valet ad quaestionem de providentia. Ea enim quae non
cognoscunt finem, non tendunt in finem nisi ut directa ab aliquo
cognoscente, sicut sagitta a sagittante: unde si natura operetur
propter finem, necesse est quod ab aliquo intelligente ordinetur; quod
est providentiae opus. Post hoc autem dicendum est quomodo se habet
necessarium in rebus naturalibus: utrum scilicet necessitas rerum
naturalium semper sit ex materia, vel aliquando etiam ex materia et
movente, vel aliquando ex forma et fine. Et necessitas quaerendi haec
est ista: quia omnes antiqui naturales reducunt effectus naturales in
hanc causam, assignando rationem de eis, scilicet quod necesse est ea
sic evenire propter materiam; utpote quia calidum natum est esse tale
et facere talem effectum, et similiter frigidum, et omnia similia,
necesse est fieri vel esse ea quae ex eis causantur. Et si aliqui
antiquorum naturalium aliquam aliam causam tetigerint quam necessitatem
materiae, non tamen habent unde gaudeant gloriantes; quia causis
positis ab eis, scilicet intellectu, quem posuit Anaxagoras, et
amicitia et lite, quas posuit Empedocles, non sunt usi nisi in
generalibus quibusdam, sicut in constitutione mundi; in particularibus
autem effectibus huiusmodi causas praetermiserunt.
2. Deinde cum
dicit: habet autem oppositionem etc., exequitur propositum. Et
primo inquirit utrum natura agat propter aliquid; secundo quomodo
necessarium in rebus naturalibus inveniatur, ibi: quod autem est et
cetera. Circa primum duo facit: primo ponit opinionem ponentium
naturam non agere propter aliquid, et rationem eorum; secundo improbat
eam, ibi: sed impossibile est ista et cetera.
3. Circa primum
sciendum quod ponentes naturam non agere propter aliquid, hoc
confirmare nitebantur removentes id ex quo natura praecipue videtur
propter aliquid operari. Hoc autem est quod maxime demonstrat naturam
propter aliquid operari, quod ex operatione naturae semper invenitur
aliquid fieri quanto melius et commodius esse potest, sicut pes hoc
modo est factus a natura, secundum quod est aptus ad gradiendum; unde
si recedat a naturali dispositione, non est aptus ad hunc usum; et
simile est in ceteris. Et quia contra hoc praecipue opponere
nitebantur, ideo dicit quod potest opponi quod nihil prohibet naturam
non facere propter aliquid, neque facere semper quod melius est.
Invenimus enim quandoque quod ex aliqua operatione naturae provenit
aliqua utilitas, quae tamen non est finis illius naturalis
operationis, sed contingit sic evenire; sicut si dicamus quod Iupiter
pluit, idest Deus vel natura universalis, non propter hunc finem, ut
frumentum augmentet, sed pluvia provenit ex necessitate materiae.
Oportet enim, inferioribus partibus ex propinquitate solis
calefactis, resolvi vapores ex aquis; quibus sursum ascendentibus
propter calorem, cum pervenerint ad locum ubi deficit calor propter
distantiam a loco ubi reverberantur radii solis, necesse est quod aqua
vaporabiliter ascendens congeletur ibidem, et congelatione facta,
vapores vertantur in aquam; et cum aqua fuerit generata, necesse est
quod cadat deorsum propter gravitatem: et cum hoc fit, accidit ut
frumentum augeatur. Non tamen propter hoc pluit ut augeatur; quia
similiter in aliquo loco frumentum destruitur propter pluviam, ut cum
est collectum in area. Non tamen propter hoc pluit, ut destruatur
frumentum, sed hoc casu accidit, pluvia cadente; et eodem modo
videtur casu accidere quod frumentum crescat per accidens, pluvia
cadente. Unde videtur quod nihil prohibeat sic etiam esse in partibus
animalium, quae videntur esse sic dispositae propter aliquem finem:
utpote quod aliquis dicat quod ex necessitate materiae contingit quod
quidam dentes, anteriores scilicet, sint acuti et apti ad dividendum
cibum, et maxillares sint lati et utiles ad conterendum cibum. Non
tamen ita quod propter istas utilitates natura fecerit dentes tales vel
tales: sed quia dentibus sic factis a natura propter necessitatem
materiae sic decurrentis, accidit ut talem formam consequerentur, qua
forma existente sequitur talis utilitas. Et similiter potest dici de
omnibus aliis partibus, quae videntur habere aliquam determinatam
formam propter aliquem finem.
4. Et quia posset
aliquis dicere quod semper vel ut in pluribus tales utilitates
consequuntur; quod autem est semper vel frequenter, conveniens est
esse a natura: ideo ad hanc obiectionem excludendam, dicunt quod a
principio constitutionis mundi, quatuor elementa convenerunt ad
constitutionem rerum naturalium, et factae sunt multae et variae
dispositiones rerum naturalium: et in quibuscumque omnia sic acciderunt
apta ad aliquam utilitatem, sicut si propter hoc facta essent, illa
tantum conservata sunt, eo quod habuerunt dispositionem aptam ad
conservationem, non ab aliquo agente intendente finem, sed ab eo quod
est per se vanum, idest a casu. Quaecumque vero non habuerunt talem
dispositionem sunt destructa, et quotidie destruuntur; sicut
Empedocles dixit a principio fuisse quosdam generatos, qui ex una
parte erant boves, et ex alia parte erant homines.
5. Haec est ergo
ratio per quam aliquis dubitabit; vel si aliqua alia talis est. Sed
considerandum est in ista ratione, quod exemplum inconveniens accipit.
Nam pluvia licet habeat necessariam causam ex parte materiae, tamen
ordinatur ad finem aliquem, scilicet ad conservationem rerum
generabilium et corruptibilium. Propter hoc enim est generatio et
corruptio mutua in istis inferioribus, ut conservetur perpetuum esse in
eis. Unde augmentum frumenti inconvenienter accipitur in exemplum:
comparatur enim causa universalis ad effectum particularem. Sed et hoc
etiam considerandum est, quod augmentum et conservatio terrae
nascentium accidit ex pluvia ut in pluribus; sed corruptio accidit ut
in paucioribus: unde licet pluvia non sit propter perditionem, non
tamen sequitur quod non sit propter conservationem et augmentum.
|
|